Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Egeria
Itinerarium peregrinatio

IntraText CT - Text

  • PARS PRIMA: PEREGRINATIO AD LOCA SANTA
    • VI .
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI . 1. Ac sic ergo cum pervenissemus Pharam, quod sunt a monte Dei milia triginta et quinque, necesse nos fuit ibi ad resumendum biduo immorari. Ac tertia die inde maturantes venimus denuo ad mansionem, id est in desertum Pharan, ubi et euntes manseramus, sicut et superius dixi. Inde denuo alia die facientes aquam et euntes adhuc aliquantulum inter montes pervenimus ad mansionem, quae erat iam super mare, id est in eo loco, ubi iam de inter montes exitur et incipitur denuo totum iam iuxta mare ambulari, sic tamen iuxta mare, ut subito fluctus animalibus pedes caedat, subito etiam et in centum et in ducentis passibus aliquotiens etiam et plus quam quingentos passus de mari per eremum ambuletur: via enim illic penitus non est, sed totum eremi sunt arenosae.

2. Pharanitae autem, qui ibi consueverunt ambulare cum camelis suis, signa sibi locis et locis ponent, ad quae signa se tendent et sic ambulant per diem. Nocte autem signa cameli attendunt. Et quid plura? diligentius et securius iam in eo loco ex consuetudine Pharanitae ambulant nocte, quam aliqui hominum ambulare potest in his locis, ubi via aperta est.

3. In eo ergo loco de inter montes exivimus redeuntes, in quo loco et euntes inter montes intraveramus, ac sic ergo denuo plicavimus nos ad mare. Filii etiam Israhel revertentes a monte Dei Sina usque ad eum locum reversi sunt per iter, quod ierant, id est usque ad eum locum, ubi de inter montes exivimus et iunximus nos denuo ad mare rubrum et inde nos iam iter nostrum, quo veneramus, reversi sumus: filii autem Israhel de eodem loco, sicut scriptum est in libris sancti Moysi, ambulaverunt iter suum.

4. Nos autem eodem itinere et eisdem mansionibus, quibus ieramus, reversi sumus in Clesma. In Clesma autem cum venissemus, necesse nos fuit denuo et ibi denuo resumere, quoniam iter eremi arenosum valde feceramus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License