Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Egeria
Itinerarium peregrinatio

IntraText CT - Text

  • PARS PRIMA: PEREGRINATIO AD LOCA SANTA
    • XIII .
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIII . 1. Item post aliquantum tempus volui etiam ad regionem Ausitidem accedere propter visendam memoriam sancti Iob gratia orationis. Multos enim sanctos monachos videbam inde venientes in Ierusolimam ad visenda loca sancta gratia orationis, qui singula referentes de eisdem locis fecerunt magis desiderium imponendi mihi laboris, ut etiam usque ad illa loca accederem, si tamen labor dici potest, ubi homo desiderium suum compleri videt.

2. Itaque ergo profecta sum de Ierusolima cum sanctis, qui tamen dignati sunt itineri meo comitatum praestare, et ipsi tamen gratia orationis. Habens ergo iter ab Ierusolima usque ad Carneas eundo per mansiones octo - Carneas autem dicitur nunc civitas Iob, quae ante dicta est Dennaba in terra Ausitidi, in finibus Idumeae et Arabiae - : in quo itinere iens vidi super ripam fluminis Iordanis vallem pulchram satis et amoenam, abundantem vineis et arboribus, quoniam aquae multae ibi erant et optimae satis.

3. Nam in ea valle vicus erat grandis, qui appellatur nunc Sedima. In eo ergo vico, qui est in media planitie positus, in medio loco est monticulus non satis grandis, sed factus sicut solent esse tumbae, sed grandes: ibi ergo in summo ecclesia est et deorsum per girum ipsius colliculi parent fundamenta grandia antiqua, nunc autem in ipso vico turbae aliquantae commanent.

4. Ego autem cum viderem locum tam gratum, requisivi, quisnam locus esset ille tam amoenus. Tunc dictum est mihi: «haec est civitas regis Melchisedech, quae dicta est ante Salem, unde nunc corrupto sermone Sedima appellatur ipse vicus. Nam in isto colliculo, qui est medio vico positus, in summitatem ipsius fabricam quam vides ecclesia est, quae ecclesia nunc appellatur Graeco sermone +OPU+ Melchisedech. Nam hic est locus, ubi optulit Melchisedech hostias Deo puras, id est panes et vinum, sicut scriptum est eum fecisse».




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License