XIV . 1. Statim ergo
ut haec audivi, descendimus de animalibus, et ecce occurrere dignatus est
sanctus presbyter ipsius loci et clerici; qui nos statim suscipientes duxerunt
suso ad ecclesiam. Ubi cum venissemus, statim iuxta consuetudinem primum facta
est oratio, deinde lectus est ipse locus de libro sancti Moysi, dictus est
etiam psalmus unus competens loco ipsi, et denuo facta. Oratione descendimus.
2. Cum ergo descendissemus, ait nobis ille sanctus presbyter
iam senior et de scripturis bene instructus, id est qui ipsi loco praeerat ex
monacho, cui presbytero et episcopi plurimi, quantum postmodum cognovimus,
vitae ipsius testimonium grande ferebant, nam hoc de ipso dicebant, dignus qui
praesit in hoc loco, ubi sanctus Melchisedech advenientem sanctum Abraham
hostias Deo puras primus optulit: cum ergo descendissemus, ut superius dixi, de
ecclesia deorsum, ait nobis ipse sanctus presbyter: «ecce ista fundamenta in
giro colliculo isto, quae videtis, hae sunt de palatio regis Melchisedech. Nam
inde adhuc sic si quis subito iuxta sibi vult facere domum et fundamenta inde
continget, aliquotiens et de argento et aeramento modica frustella ibi invenit.
3. Nam ecce ista via, quam videtis transire inter fluvium
Iordanem et vicum istum, haec est qua via regressus est sanctus Abraham de
caede Codollagomor, regis gentium, revertens in Sodomis, qua ei occurrit
sanctus Melchisedech, rex Salem».
|