Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Egeria
Itinerarium peregrinatio

IntraText CT - Text

  • PARS PRIMA: PEREGRINATIO AD LOCA SANTA
    • XXI .
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXI . 1. Post biduo autem, quam ibi feceram, duxit nos episcopus ad puteum illum, ubi adaquaverat santus Iacob pecora sanctae Rachel, qui puteus sexto miliario est a Charris; in cuius putei honorem fabricata est ibi iuxta sancta ecclesia ingens valde et pulchra. Ad quem puteum cum venissemus, facta est ab episcopo oratio, lectus etiam locus ipse de Genesi, dictus etiam unus psalmus competens loco atque iterata oratione benedixit nos episcopus.

2. Vidimus etiam locum iuxta puteum iacentem lapidem illum infinitum nimis, quem moverat sanctus Iacob a puteo, qui usque hodie ostenditur.

3. Ibi autem circa puteo nulli alii commanent nisi clerici de ipsa ecclesia, quae ibi est, et monachi habentes iuxta monasteria sua, quorum vitam sanctus episcopus nobis retulit, sed vere inauditam. Ac sic ergo facta oratione in ecclesia accessi cum episcopo ad sanctos monachos per monasteria ipsorum et Deo gratias agens et ipsis, qui dignati sunt me per monasteria sua, ubicumque ingressa sum, libenti animo suscipere et alloqui illis sermonibus, quos dignum erat de ore illorum procedere. Nam et eulogias dignati sunt dare mihi et omnibus, qui mecum erant, sicut est consuetudo monachis dare, his tamen, quos libenti animo suscipiunt in monastriis suis.

4. Et quoniam ipse locus in campo grandi est, de contra ostensus est mihi a sancto episcopo vicus ingens satis forte ad quingentos passos de puteo, per quem vicum iter habuimus. Hic autem vicus, quantum episcopus dicebat, fuit quondam villa Laban Syri, qui vicus appellatur Fadana. Nam ostensa est mihi in ipso vico memoria Laban Syri, soceri Iacob, ostensus est etiam mihi locus, unde furata est Rachel idola patris sui.

5. Ac sic ergo in nomine Dei pervisis omnibus faciens vale sancto episcopo et sanctis monachis, qui nos usque ad illum locum deducere dignati fuerant, regressi sumus per iter vel mansiones, quas veneramus de Antiochia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License