Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Egeria
Itinerarium peregrinatio

IntraText CT - Text

  • PARS PRIMA: PEREGRINATIO AD LOCA SANTA
    • XXII .
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXII . 1. Antiochia autem cum fuissem regressa, feci postmodum septimana, quousque ea, quae necessaria erant itineri, pararentur. Et sic proficiscens de Antiochia faciens iter per mansiones aliquot perveni ad provinciam, quae Cilicia appellatur, quae habet civitatem metropolim Tharso, ubi quidem Tharso et eundo Ierusolimam iam fueram.

2. Sed quoniam de Tharso tertia mansione, id est in Isauria, est martyrium sanctae Theclae, gratum fuit satis, ut etiam illuc accederem, praesertim cum tam in proximo esset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License