XXVII.
1. Item dies paschales cum uenerint, celebrantur sic. Nam
sicut apud nos quadragesimae ante pascha ad tenduntur, ita hic octo septimanas
attenduntur ante pascha. Propterea autem octo septimane attenduntur, quia
dominicis diebus et sabbato non ieiunantur excepta una die sabbati, qua
uigiliae paschales sunt et necesse est ieiunari; extra ipsum ergo diem penitus
nunquam hic toto anno sabbato ieiunatur. Ac sic ergo de octo septimanis
deductis octo diebus dominicis et septem sabbatis, quia necesse est una sabbati
ieiunari, ut superius dixi, remanent dies quadraginta et unum, qui ieiu nantur,
quod hic appellant eortae, id est quadragesimas.
2.
Singuli autem dies singularum ebdomadarum aguntur sic, id est ut die dominica
de pullo primo legat episcopus intra Anastase locum resurrectionis Domini de
euangelio, sicut et toto anno dominicis diebus fit, et similiter usque ad lucem
aguntur ad Anastasem et ad Crucem, quae et toto anno dominicis diebus fiunt.
3. Postmodum mane sicut et
semper dominica die proceditur et aguntur, quae dominicis diebus consuetudo est
agi, in ecclesia maiore, quae appellatur Martyrio, quae est in Golgotha post
Crucem. Et similiter missa de ecclesia facta ad Anastase itur cum ymnis, sicut
semper dominicis diebus fit. Haec ergo dum aguntur, facit se hora quin ta;
lucernare hoc idem hora sua fit sicut semper ad Anastasem et ad Crucem, sicut
et singulis locis sanctis fit: dominica enim die nona fit.
4. Item secunda feria
similiter de pullo primo ad Anastasem itur sicut et toto anno, et aguntur usque
ad mane, que semper. Denuo ad tertia itur ad Anastasim et aguntur, quae toto
anno ad sextam solent agi, quoniam in diebus quadragesimarum et hoc additur, ut
et ad tertiam eatur. Item ad sextam et nonam et lucernare ita aguntur, sicut
consuetudo est per totum annum agi semper in ipsis locis sanctis.
5. Similiter et tertia
feria similiter omnia aguntur sicut et secunda feria. Quarta feria autem
similiter itur de noctu ad Anastase et aguntur ea, quae semper, usque ad mane;
similiter et ad tertiam et ad sexta; ad nonam autem, quia consuetudo est
semper, id est toto anno, quarta feria et sexta feria ad nona in Syon procedi,
quoniam in istis locis, excepto si martirorum dies euenerit, semper quarta et
sexta feria etiam et a cathecuminis ieiunatur: et ideo ad nonam in Syon
proceditur. Nam si fortuito in quadragesimis martyrorum dies euenerit quarta
feria aut sexta feria, atque ad nona in Syon proceditur.
6. Diebus uero quadragesi
marum, ut superius dixi, quarta feria ad nona in Sion proceditur iuxta
consuetudinem totius anni et omnia aguntur, quae consuetudo est ad nonam agi,
praeter oblatio. Nam ut semper populus discat legem, et episcopus et presbyter prae- dicant
assidue. Cum autem facta fuerit missa, inde cum ymnis populus deducet episcopum
usque ad Anastasem; inde sic uenitur, ut, cum intratur in Anastase, iam et hora
lucernari sit; sic dicuntur ymni et antiphonae, fiunt orationes et fit missa
lucernaris in Anastase et ad Crucem.
7. Missa autem lucernari in isdem diebus, id est
quadragesimarum, serius fit semper quam per toto anno. Quinta feria autem
similiter omnia aguntur sicut secunda feria et tertia feria. Sexta feria autem
similiter omnia aguntur sicut quarta feria, et similiter ad nonam in Syon itur
et similiter inde cum ymnis usque ad Anastase adducetur episcopus. Sed sexta
feria uigiliae in Anastase celebrantur ab ea hora, qua de Sion uentum fuerit
cum ymnis, usque in mane, id est de hora lucernarii, quemadmodum intratum
fuerit in alia die mane, id est sabbato. Fit autem oblatio in Anastase
maturius, ita ut fiat missa ante solem.
8. Tota autem nocte uicibus
dicuntur psalmi responsorii, uicibus antiphonae, uicibus lectiones diuersae,
quae omnia usque in mane protrahuntur. Missa autem, quae fit sabbato ad
Anastase, ante solem fit, hoc est oblatio, ut ea hora, qua incipit sol
procedere, et missa in Anastase facta sit. Sic ergo singulae septimanae
celebrantur quadragesimarum.
9.
Quod autem dixi, maturius fit missa sabbato, id est ante solem, propterea fit,
ut citius absoluant hi, quos dicunt hic ebdomadarios. Nam talis consuetudo est
hic ieiuniorum in quadragesimis, ut hi, quos appellant ebdomadarios, id est qui
faciunt septimanas, dominica die, quia hora quinta fit missa, ut manducent. Et quemadmodum prandiderint dominica die, iam non
manducant nisi sabbato mane, mox communicauerint in Anastase. Propter ipsos
ergo, ut citius absoluant, ante sole fit missa in Anastase sabbato. Quod autem
dixi, propter illos fit missa mane, non quod illi soli communicent, sed omnes
communicant, qui uolunt eadem die in Anastase communicare.
|