XXXI.
1. Hora ergo septima omnis populus ascendet in monte oliueti,
id est in Eleona, in ecclesia; sedet episcopus, dicuntur ymni et antiphonae
apte diei ipsi uel loco, lectiones etiam similiter. Et cum ceperit se facere
hora nona, subitur cum ymnis in Inbomon, id est in eo loco, de quo ascendit
Dominus in caelis, et ibi seditur; nam omnis populus semper praesente episcopo
iubetur sedere, tantum quod diacones soli stant semper. Dicuntur et ibi ymni
uel antiphonae aptae loco aut diei: similiter et lectiones interpositae et
orationes.
2.
Et iam cum coeperit esse hora undecima, legitur ille locus de euangelio, ubi
infantes cum ramis uel palmis occurrerunt Domino dicentes: Benedictus, qui
uenit in nomine Domini. Et statim leuat se episcopus et omnis populus, porro
inde de summo monte Oliueti totum pedibus itur. Nam totus populus ante ipsum
cum ymnis uel antiphonis respondentes semper: Benedictus, qui uenit in nomine
Domini.
3.
Et quotquot sunt infantes in hisdem locis, usque etiam qui pedibus ambulare non
possunt, quia teneri sunt, in collo illos parentes sui tenent, omnes ramos
tenentes alii palmarum, alii oliuarum; et sic deducetur episcopus in eo typo,
quo tunc Dominus deductus est.
4.
Et de summo monte usque ad ciuitatem et inde ad Anastase per totam ciuitatem
totum pedibus omnes, sed et si quae matrone sunt aut si qui domini, sic
deducunt episcopum respondentes et sic lente et lente, ne lassetur populus,
porro iam sera peruenitur ad Anastase. Ubi cum uentum fuerit, quamlibet sero
sit, tamen fit lucernare, fit denuo oratio ad Crucem et dimittitur populus.
|