VITA VERGILI
P. VERGILIUS
MARO Mantuanus parentibus modicis fuit ac praecipue patre, quem quidam opificem
figulum, plures Magi cuiusdam viatoris initio mercennarium, mox ob industriam
generum tradiderunt, egregieque substantiae silvis coemendis et apibus curandis
auxisse reculam. Natus est Gn. Pompeio
Magno M. Licinio Crasso primum conss. Iduum Octobrium die in pago qui Andes
dicitur et abest a Mantua non procul. Praegnas eo mater somniavit enixam se
laureum ramum, quem contactu terrae coaluisse et excrevisse ilico in speciem maturae
arboris refertaeque variis pomis et floribus, ac sequenti luce cum marito rus
propinquum petens ex itinere devertit atque in subiecta fossa partu levata est.
Ferunt infantem ut sit editus neque vagisse et adeo miti vultu fuisse, ut haud
dubiam spem prosperioris geniturae iam tum daret. Et accessit aliud praesagium,
siquidem virga populea more regionis in puerperiis eodem statim loco depacta
ita brevi evaluit tempore, ut multo ante satas populos adaequavisset, quae
arbor Vergilii ex eo dicta atque etiam consecrata est summa gravidarum ac
fetarum religione suscipientium ibi et solventium vota.
Initia aetatis Cremonae egit usque ad virilem
togam, quam XV anno natali suo accepit iisdem illis consulibus iterum duobus,
quibus erat natus, evenitque ut eo ipso die Lucretius poeta decederet. Sed
Vergilius a Cremona Mediolanum et inde paulo post transiit in urbem. Corpore et
statura fuit grandi, aquilo colore, facie rusticana, valetudine varia; nam
plerumque a stomacho et a faucibus ac dolore capitis laborabat, sanguinem etiam
saepe reiecit. Cibi vinique minimi; libidinis in pueros pronioris, quorum
maxime dilexit Cebetem et Alexandrum, quem secunda "Bucolicorum"
egloga Alexim appellat, donatum sibi ab Asinio Pollione, utrumque non
ineruditum, Cebetem vero et poetam. Vulgatum est consuesse eum et cum Plotia
Hieria. Sed Asconius Pedianus adfirmat, ipsam postea maiorem natu narrare
solitam, invitatum quidem a Vario ad communionem sui, verum pertinacissime
recuasse. Cetera sane vitae et ore et animo tam probum constat, ut Neapoli
Parthenias vulgo appellatus sit, ac si quando Romae, quo rarissime commeabat,
viseretur in publico, sectantis demonstrantisque se subterfugeret in proximum
tectum. Bona autem cuiusdam exsulantis offerente Augusto non sustinuit
accipere. Possedit prope centiens sestertium ex liberalitatibus amicorum
habuitque domum Romae Esquiliis iuxta hortos Maecenatianos, quamquam secessu
Campaniae Siciliaeque plurimum uteretur. Parentes iam grandis amisit,
ex quibus patrem captum oculis, et duos fratres germanos, Silonem inpuberem,
Flaccum iam adultum, cuius exitum sub nomine Daphnidis deflet. Inter cetera studia medicinae quoque ac maxime
mathematicae operam dedit. Egit et causam apud iudices unam omnino nec amplius
quam semel; nam et in sermone tardissimum eum ac paene indocto similem fuisse
Melissus tradidit.
Poeticam puer adhuc auspicatus in Ballistam
ludi magistrum ob infamiam latrociniorum coopertum lapidibus distichon fecit:
"Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista
sepultus;
Nocte die tutum carpe, viator, iter."
Deinde "Catalepton" et
"Priapea" et "Epigrammata" et "Diras," item
"Cirim" et "Culicem," cum esset annorum XVI. Cuius materia
talis est. Pastor fatigatus aestu cum sub arbore condormisset et serpens ad eum
proreperet, e palude culex provolavit atque inter duo tempora aculeum fixit
pastori. At ille continuo culicem contrivit et serpentem interemit ac
sepulchrum culici statuit et distichon fecit:
"Parve culex, pecudum custos tibi tale
merenti
Funeris officium vitae pro munere reddit."
Scripsit etiam de qua ambigitur
"Aetnam." Mox cum res Romanas inchoasset, offensus materia ad "Bucolica"
transiit, maxime ut Asinium Pollionem, Alfenum Varum et Cornelium Gallum
celebraret, quia in distributione agrorum, qui post Philippensem victoriam
veteranis triumvirorum iussu trans Padum dividebantur, indemnem se
praestitissent. Deinde scripsit "Georgica" in honorem Maecenatis, qui
sibi mediocriter adhuc noto opem tulisset adversus veterani cuiusdam
violentiam, a quo in altercatione litis agrariae paulum afuit quin occideretur.
Novissime "Aeneidem" inchoavit, argumentum varium ac multiplex et
quasi amborum Homeri carminum instar, praeterea nominibus ac rebus Graecis
Latinisque commune, et in quo, quod maxime studebat, Romanae simul urbis et
Augusti origo contineretur. Cum "Georgica" scriberet, traditur
cotidie meditatos mane plurimos versus dictare solitus ac per totum diem
retractando ad paucissimos redigere, non absurde carmen se more ursae parere
dicens et lambendo demum effingere. "Aeneida" prosa prius oratione
formatam digestamque in XII libros particulatim componere instituit, prout
liberet quidque, et nihil in ordinem arripiens. Ac ne quid impetum moraretur,
quaedam inperfecta transmisit, alia levissimis verbis veluti fulsit, quae per
iocum pro tibicinibus interponi aiebat ad sustinendum opus, donec solidae
columnae advenirent. "Bucolica"
triennio, "Georgica" VII, "Aeneida" XI perfecit annis.
"Bucolica" eo successu edidit, ut in scena quoque per cantores crebro
pronuntiarentur. "Georgica" reverso post Actiacam victoriam Augusto
atque Atellae reficiendarum faucium causa commoranti per continuum quadriduum
legit, suscipiente Maecenate legendi vicem, quotiens interpellaretur ipse vocis
offensione. Pronuntiabat autem cum suavitate et lenociniis miris. Ac Seneca
tradidit, Iulium Montanum poetam solitum dicere, involaturum se Vergilio
quaedam, si et vocem posset et os et hypocrisin; eosdem enim versus ipso
pronuntiante bene sonare, sine illo inanes esse mutosque. "Aeneidos"
vixdum coeptae tanta exstitit fama, ut Sextus Propertius non dubitaverit sic
praedicare:
"Cedite, Romani scriptores, cedite Grai:
Nescio quid maius nascitur Iliade."
Augustus vero -- nam forte expeditione
Cantabrica aberat -- supplicibus atque etiam minacibus per iocum litteris
efflagitarat, ut "sibi de 'Aeneide,'" ut ipsius verba sunt, "vel
prima carminis hupographe vel quodlibet kolon mitteretur." Cui tamen multo
post perfectaque demum materia tres omnino libros recitavit, secundum, quartum
et sextum, sed hunc notabili Octaviae adfectione, quae cum recitationi
interesset, ad illos de filio suo versus, "tu Marcellus eris,"
defecisse fertur atque aegre focilata est. Recitavit et pluribus, sed neque
frequenter et ea fere de quibus ambigebat, quo magis iudicium hominum
experiretur. Erotem librarium et libertum eius exactae iam senectutis tradunt
referre solitum, quondum eum in recitando duos dimidiatos versus complesse ex
tempore. Nam cum hactenus haberet: "Misenum Aeoliden" adiecisse:
"quo non praestantior alter," item huic: "aere ciere
viros," simili calore iactatum subiunxisse: "Martemque accendere
cantu," statimque sibi imperasse ut utrumque volumini ascriberet.
Anno aetatis quinquagesimo secundo
inpositurus "Aeneidi" summam manum statuit in Graeciam et in Asiam
secedere triennioque continuo nihil amplius quam emendare, ut reliqua vita
tantum philosophiae vacaret. Sed cum ingressus iter Athenis occurrisset Augusto
ab Oriente Romam revertenti destinaretque non absistere atque etiam una redire,
dum Megara vicinum oppidum ferventissimo sole cognoscit, languorem nactus est
eumque non intermissa navigatione auxit ita ut gravior aliquanto Brundisium
appelleret, ubi diebus paucis obiit XI Kal. Octobr. Cn. Sentio Q. Lucretio
conss. Ossa eius Neapolim translata sunt tumuloque condita qui est via
Puteolana intra lapidem secundum, in quo distichon fecit tale:
"Mantua me genuit, Calabri rapuere,
tenet nunc
Parthenope; cecini pascua rura duces. "
Heredes fecit ex dimidia parte Valerium
Proculum fratrem alio patre, ex quarta Augustum, ex duodecima Maecenatem, ex
reliqua L. Varium et Plotium Tuccam, qui eius "Aeneida" post obitum
iussu Caesaris emendaverunt. De qua re Sulpicii Carthaginiensis exstant
huiusmodi versus:
"Iusserat haec rapidis aboleri carmina
flammis
Vergilius, Phrygium quae cecinere ducem.
Tucca vetat Variusque; simul tu, maxime Caesar,
Non sinis et Latiae consulis historiae.
Infelix gemino cecidit prope Pergamon igni,
Et paene est alio Troia cremata rogo."
Egerat cum Vario, priusquam Italia decederet,
ut siquid sibi accidisset, "Aeneida" combureret; at is ita facturum
se pernegarat; igitur in extrema valetudine assidue scrinia desideravit,
crematurus ipse; verum nemine offerente nihil quidem nominatim de ea cavit.
Ceterum eidem Vario ac simul Tuccae scripta sua sub ea condicione legavit, ne
quid ederent, quod non a se editum esset. Edidit autem auctore Augusto Varius,
sed summatim emendata, ut qui versus etiam inperfectos sicut erant reliquerit;
quos multi mox supplere conati non perinde valuerunt ob difficultatem, quod
omnia fere apud eum hemistichia absoluto perfectoque sunt sensu, praeter illud:
"quem tibi iam Troia." Nisus grammaticus audisse se a senioribus
aiebat, Varium duorum librorum ordinem commutasse, et qui tunc secundus esset
in tertium locum transtulisse, etiam primi libri correxisse principium, his
versibus demptis:
"Ille ego qui quondam gracili modulatus
avena
Carmina et egressus silvis vicina coegi,
Ut quamvis avido parerent arva colono,
Gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis --
Arma virumque cano."
Obtrectatores
Vergilio numquam defuerunt, nec mirum; nam nec Homero quidem. Prolatis
"Bucolicis" Numitorius quidam rescripsit "Antibucolica,"
duas modo eglogas, sed insulsissime parodesas quarum prioris initium est:
"Tityre,
si toga calda tibi est, quo tegmine fagi?"
sequentis:
"Dic mihi Damoeta: 'cuium pecus' anne
Latinum?
Non. Verum Aegonis nostri, sic rure
locuntur."
Alius recitante eo ex "Georgicis":
"nudus ara, sere nudus" subiecit: "habebis frigore febrem."
Est et
adversus "Aeneida" liber Carvili Pictoris, titulo
"Aeneomastix." M. Vipsanius a
Maecenate eum suppositum appellabat, novae cacozeliae repertorem, non tumidae
nec exilis, sed ex communibus verbis, atque ideo latentis. Herennius tantum
vitia eius, Perellius Faustus furta contraxit. Sed et Q. Octavi Aviti
omoioteton octo volumina quos et unde versus transtulerit continent. Asconius
Pedianus libro, quem "Contra obtrectatores Vergilii" scripsit, pauca
admodum obiecta ei proponit eaque circa historiam fere et quod pleraque ab
Homero sumpsisset; sed hoc ipsum crimen sic defendere adsuetum ait: cur non
illi quoque eadem furta temptarent? Verum intellecturos facilius esse Herculi
clavam quam Homero versum subripere. Et tamen destinasse secedere ut omnia ad
satietatem malevolorum decideret.
|