VITA HORATI
Q.
HORATIUS FLACCUS, Venusinus, patre ut ipse tradit libertino et exactionum
coactore (ut vero creditum est salsamentario, cum illi quidam in altercatione
exprobrasset: "Quotiens ego vidi patrem tuum brachio se emungentem!")
bello Philippensi excitus a Marco Bruto imperatore, tribunus militum meruit;
victisque partibus venia impetrata scriptum quaestorium comparavit. Ac primo Maecenati, mox Augusto insinuatus non
mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Maecenas quantopere eum dilexerit
satis testatur illo epigrammate:
"Ni te visceribus meis, Horati,
Plus iam diligo, tu tuum sodalem
Ninnio videas strigosiorem";
sed multo magis extremis iudiciis tali ad
Augustum elogio: "Horati Flacci ut mei esto memor".
Augustus epistolarum quoque ei officium
optulit, ut hoc ad Maecenatem scripto significat: "Ante ipse sufficiebam
scribendis epistulis amicorum, nunc occupatissimus et infirmus Horatium nostrum
a te cupio abducere. Veniet ergo ab ista parasitica mensa ad hanc regiam, et
nos in epistulis scribendis iuvabit." Ac ne recusanti quidem aut
suscensuit quicquam aut amicitiam suam ingerere desiit. Exstant epistulae, e
quibus argumenti gratia pauca subieci: "Sume tibi aliquid iuris apud me,
tamquam si convictor mihi fueris; recte enim et non temere feceris, quoniam id
usus mihi tecum esse volui, si per valitudinem tuam fieri possit." Et
rursus: "Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro
audire; nam incidit ut illo coram fieret a me tui mentio. Neque enim si tu
superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque anthuperephanoumen."
Praeterea saepe eum inter alios iocos "purissimum penem" et
"homuncionem lepidissimum" appellat, unaque et altera liberalitate
locupletavit. Scripta quidem eius usque adeo probavit mansuraque perpetuo
opinatus est, ut non modo Saeculare carmen componendum iniunxerit sed et
Vindelicam victoriam Tiberii Drusique, privignorum suorum, eumque coegerit
propter hoc tribus Carminum libris ex longo intervallo quartum addere; post
sermones vero quosdam lectos nullam sui mentionem habitam ita sit questus:
"Irasci me tibi scito, quod non in plerisque eius modi scriptis mecum
potissimum loquaris; an vereris ne apud posteros infame tibi sit, quod videaris
familiaris nobis esse?" Expressitque eclogam ad se, cuius initium est:
"Cum tot sustineas et tanta negotia
solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes: in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Caesar."
Habitu corporis fuit brevis atque obesus,
qualis et a semet ipso in saturis describitur et ab Augusto hac epistula:
"Pertulit ad me Onysius libellum tuum, quem ego ut excusantem,
quantuluscumque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris ne maiores libelli
tui sint, quam ipse es; sed tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in
sextariolo scribas, ut circuitus voluminis tui sit ogkodestatos, sicut est
ventriculi tui."
Ad res
Venerias intemperantior traditur; nam speculato cubiculo scorta dicitur
habuisse disposita, ut quocumque respexisset ibi ei imago coitus referretur. Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut
Tiburtini, domusque eius ostenditur circa Tiburni Iuculum. * * * * Venerunt in
manus meas et elegi sub titulo eius et epistula prosa oratione quasi
commendantis se Maecenati, sed utraque falsa puto; nam elegi vulgares, epistula
etiam obscura, quo vitio minime tenebatur.
Natus est
VI Idus Decembris L. Cotta et L. Torquato consulibus, decessit V Kl. Decembris
C. Marcio Censorino et C. Asinio Gallo consulibus post nonum et quinquagesimum
diem quam Maecenas obierat, aetatis agens septimum et quinquagesimum annum,
herede Augusto palam nuncupato, cum urgente vi valitudinis non sufficeret ad
obsignandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Esquiliis iuxta
Maecenatis tumulum.
|