VITA AULI PERSI FLACCI
AULUS
PERSIUS FLACCUS natus est pridie Nonas Decembris Fabio Persico L. Vitellio
coss., decessit VIII Kalendas Decembris P. Mario Afinio Gallo coss.
Natus in
Etruria Volaterris, eques Romanus, sanguine et affinitate primi ordinis viris
coniunctus. Decessit ad octavum miliarium via Appia in praediis suis.
Pater eum
Flaccus pupillum reliquit moriens annorum fere sex. Fulvia Sisennia mater eius nupsit postea Fusio equiti
Romano et eum quoque extulit intra paucos annos.
Studuit Flaccus usque ad annum XII aetatis
suae Volaterris, inde Romae apud grammaticum Remmium Palaemonem et apud
rhetorem Verginium Flavum.
Cum esset annorum XVI, amicitia coepit uti
Annaei Cornuti ita ut nusquam ab eo discederet; a quo inductus aliquatenus in
philosophiam est.
Amicos habuit a prima adulescentia Caesium
Bassum poetam et Calpurnium Staturam, qui vivo eo iuvenis decessit. Coluit ut patrem
Servilium Nonianum. Cognovit per Cornutum
etiam Annaeum Lucanum aequaevum auditorem Cornuti. Lucanus mirabatur adeo
scripta Flacci, ut vix se retineret recitante eo de more quin illa esse vera
poemata, sua Iudos diceret. Sero cognovit et Senecam, sed non ut caperentur
eius ingenio. Usus est apud Cornutum duorum convictu doctissimorum et
sanctissimorum virorum acriter tunc philosophantium, Claudi Agathurni medici
Lacedaemonii et Petroni Aristocratis Magnetis, quos unice miratus est et
aemulatus, cum aequales essent Cornuti, minor esset ipse.
Idem decem fere annis summe dilectus a Paeto
Thrasea est ita ut peregrinaretur quoque cum eo aliquando, cognatam eius Arriam
uxorem habente.
Fuit morum lenissimorum, verecundiae
virginalis, formae pulchrae, pietatis erga matrem et sororem et amitam exemplo
sufficientis.
Fuit frugi, pudicus.
Reliquit circa HS viciens matri et sorori
scriptis tantum ad matrem codicillis. Cornuto rogavit ut daret sestertia, ut
quidam dicunt, C, ut alii, L et argenti facti pondo viginti et libros circa
septingentos Chrysippi sive bibliothecam suam omnem. Verum a Cornuto sublatis
libris pecunia sororibus, quas heredes frater fecerat, relicta est.
Scriptitavit
et raro et tarde. Hunc ipsum librum imperfectum reliquit. Versus aliqui dempti sunt ultimo libro, ut quasi
finitus esset. Leviter correxit Cornutus et Caesio Basso petenti, ut ipse
ederet, tradidit edendum.
Scripserat in pueritia Flaccus etiam
praetextam et hodoeporicon librum unum et paucos in socrum Thraseae versus,
quae se ante virum occiderat. Omnia ea auctor fuit Cornutus matri eius ut aboleret.
Editum librum continuo mirari homines et
diripere coeperunt.
Decessit autem vitio stomachi anno aetatis
XXX.
Sed mox ut a schola magistrisque devertit,
lecto Lucili libro decimo vehementer saturas componere studuit. Cuius libri
principium imitatus est sibi primo, mox omnibus detrectaturus cum tanta
recentium poetarum et oratorum insectatione, ut etiam Neronem principem illius
temporis inculpaverit. Cuius versus in Neronem cum ita se haberet
"auriculas asini Mida rex habet," in eum modum a Cornuto ipso tantum
nomine mutato est emendatus "auriculas asini quis non habet?" ne hoc
in se Nero dictum arbitraretur.
|