VITA LUCANI
M. ANNAEUS LUCANUS CORDUBENSIS prima ingenii
experimenta in "Neronis laudibus" dedit quinquennali certamine, dein
"Civile Bellum," quod a Pompeio et Caesare gestum est, recitavit, ut
praefatione quadam aetatem et initia sua cum Vergilio comparans ausus sit
dicere:
"et quantum mihi restat
Ad Culicem?"
Hic initio adolescentiae, cum ob infestum
matrimonium patrem suum ruri agere longissime cognovisset *** Revocatus Athenis
a Nerone cohortique amicorum additus atque etiam quaestura honoratus, non tamen
permansit in gratia. Siquidem aegre ferens, recitante se subito ac nulla nisi
refrigerandi sui causa indicto senatu recessisse, neque verbis adversus
principem neque factis exstantibus post haec temperavit, adeo ut quondam in
latrinis publicis clariore cum strepitu ventris emissi hemistichium Neronis
magna consessorum fuga pronuntiarit:
"Sub
terris tonuisse putes."
Sed et famoso carmine cum ipsum tum
potentissimos amicorum gravissime proscidit. Ad extremum paene signifer
Pisonianae coniurationis exstitit, multus in gloria tyrannicidarum palam
praedicanda ac plenus minarum, usque eo intemperans ut Caesaris caput proximo
cuique iactaret. Verum detecta coniuratione nequaquam parem animi constantiam
praestitit; facile enim confessus et ad humillimas devolutus preces matrem
quoque innoxiam inter socios nominavit, sperans impietatem sibi apud parricidam
principem profuturam. Impetrato autem mortis arbitrio libero codicillos ad
patrem corrigendis quibusdam versibus suis exaravit, epulatusque largiter
brachia ad secandas venas praebuit medico. Poemata eius etiam praelegi memini,
confici vero ac proponi venalia non tantum operose et diligenter sed inepte
quoque.
|