Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Aurelius Hermia libertus
Elogium sepulcrale

IntraText CT - Text


Click here to show the links to concordance

L. Aurelius Hermia libertus, lanius, sepulcrum fecit pro uxore ca. anno 80 ante Christum natum.

h]aec, quae me faato praecessit, corpore casto
   c]oniunxs una meo praedita amans animo
f]ido fida viro veixsit, studio parili qum
   nulla in avaritie cessit ab officio.

viva Philematium sum Aurelia nominitata
   casta pudens, volgei nescia, feida viro.
vir conleibertus fuit, eidem, quo careo eheu,
   ree fuit ee vero plus superaque parens.

septem me naatam annorum gremio ipse recepit,
   (quadraginta) annos nata necis potior.
ille meo officio adsiduo florebat ad omnis
   . . .

 





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL