Das
Widmungsschreiben - Epistola Hermanni
Karissimo filio Heinrico Hermannus, Dei gratia id quod est, sinceram
in Christo dilectionem. Solent plerique religiosi tam viri quam femine a me
sciscitari, qualiter de Iudaismo ad Christi gratiam conversus sim, vel si que
inter ipsa conversionis mee primordia maligni hostis temptamenta pertulerim,
sicut et nuper te presente quarundam sancte conversationis feminarum devota
petitione coactus sum omnem eius seriem replicare. Non enim ea facilitate
conversus sum, qua multos sepe infideles sive Iudeos sive paganos ad fidem
catholicam repentina et inopinata mutatione conversi videmus, ut quos heri
perfidos dolebamus, hodie fideles et nostros in gratia Christi factos coheredes
gaudeamus. At vero mea conversio, gravissimis in eius primordio |[70]|
crebescentibus temptationum procellis multisque se ei opponente antiquo hoste
insidiis, et longa fluctuatione protelata et maximis tandem laboribus effectui
est mancipata. Unde et piis auribus
tanto ad audiendum est delectabilis, quanto ex hac ipsa effectus sui
difficultate extitit mirabilis. Proinde multorum devotione accensus et tua
potissimum, frater karissime, pia exhortatione animatus dignum duxi hanc
litteris mandare et per eam inestimabilem gratiam eius, qui me de
tenebris vocavit in admirabile lumen suum, tam futuri quam presentis evi
fidelibus ad perennem ipsius laudem et gloriam fideliter annuntiare.
Explicit epistola.
In nomine Domini incipit bone memorie
fratris Hermanni quondam Iudei de sua conversione opusculum.
|