1. De visione quam vidit adhuc puer.
Igitur peccator ego et indignus
sacerdos Hermannus, Iudas quondam dictus, genere Israelita, tribu Levita, ex
patre David et matre Sephora, in Coloniensi metropoli oriundus, cum adhuc
iudaice infidelitatis nexibus tenerer irretitus, proventura mihi Deus gratie
sue beneficia iocundissimo huiuscemodi visionis demonstravit presagio. Tertio
decimo |[71]| etatis mee anno vidi per somnium, tamquam Romanus
imperator Heinricus, qui gloriosi regis Lu°tharii antecessor tempore illo regnabat, prepotentem quendam
haberet principem, quo subitanea morte defuncto omnes illius ipse possederit
facultates. Ad me itaque, ut videbatur, idem rex veniens nivei mihi candoris
mireque corpulentie equum obtulit cingulumque ex auro summa operositate
contexto cum sericeo in ipso dependente marsupio, in quo septem gravissime
monete nummi habebantur inclusi. Quibus omnibus mihi traditis, »Scito ait, quia
duces et principes mei graviter pro collato tibi a me beneficio indignantur;
attamen ego tibi multo maiora his adiciam, omnemque tibi defuncti huius
principis dabo hereditatem perpetuo iure possidendam.« Tum ego regali
munificentie debitas rependens gratias nobili illo balteo accingor ascensoque
equo et regio iunctus lateri ad suum usque palatium illum prosequor. Ubi ei
splendide cum amicis suis epulanti proximus ego velut amicissimus eius accumbo
et ex eadem secum scutella olus ex multigenis herbis radicibusque confectum
manduco. In huius itaque visionis iocunditate evigilans, licet puer essem, non
tamen levitate puerili ea que tam insolita videram, inania esse iudicavi, sed
magnum aliquid ratus eorum mihi portendi presagio, ad quendam cognatum meum
Ysaac nomine, magne tunc apud Iudeos auctoritatis virum, me contuli, relatumque
ei per ordinem somnium, ut mihi, quomodo nosset, interpretaretur, oravi. Qui
ea sola que carnis sunt sapiens quandam mihi secundum carnis
|[72]| felicitatem dictavit coniecturam, per equum magnum et candidum
significari dicens, quod nobilem ac speciosam uxorem sortiturus, per nummos
marsupio inclusos, quod multas divitias habiturus, per celebratum cum
imperatore convivium, quod plurimum honorabilis inter Iudeos essem futurus. Sed
hanc visionem multo post evidentius divina in me gratia spiritualibus
beneficiis adimplevit, sicut et eiusdem postmodum visionis interpretatio
indicabit et rei ipsius effectus comprobabit. Nunc autem
conversionis mee occasio quale sit sortita exordium per ordinem explicabo.
|