2. Qua primo occasione Christianis
adheserit et eorum consortio quantum profecerit.
Septimo igitur post hec anno Maguntiam cum variis mercatorum commerciis
negotiaturus adveni. Siquidem omnes Iudei negotiationi inserviunt. Erat ibi eo
tempore gloriosus rex Luotharius secum habens venerabilem ac totius consilii
virum Ekebertum Monasteriensis ecclesie antistitem. Qui cum ibidem
detinente eum rege circa regni negotia occupato ultra propositum suum moratus
fuisset, exhausta sistarciis pecunia, argentum a me mutuari necessitate
compulsus est. Nullum tamen ab eo, quod Iudeorum mos exigebat, vadimonium
accepi, pretiosum scilicet pignus tanti viri reputans fidem. Quo agnito
parentes et amici mei dura me satis |[73]| invectione obiurgant,
nimium me negligentem dicentes, quod sine vadimonio pecuniam cuiquam et maxime
homini in multis frequenter occupationibus distento accomodare presumpserim,
cum etiam notissima mihi Iudeorum consuetudine duplo maioris pretii pignus
exegisse debuerim. Itaque eorum consilii fuit, ut ad memoratum me conferens
presulem tam diu ei adhererem, donec universum debitum ab eo reciperem.
Timentes autem ne, quod evenit, Christianis commanens eorum instinctu ab
emulatione paterne traditionis averterer, grandevum quendam Iudeum Baruch
nomine mercede conducunt et eius me pedagogio sollerti cura committunt.
Parentum itaque et amicorum meorum acquiescens consilio Monasterium petii, que
videlicet civitas episcopatus illius sedes est; ubi invento episcopo debitum
repeto, dicens non me nisi eo recepto parentes audere revisere. Qui ad presens, unde redderet, non habens, viginti
ferme septimanis me secum detinuit. In quo temporis spatio cum sepius, ut
solebat, commissis sibi ovibus pabulum verbi Dei bonus ille pastor
administraret, ego amica adolescentibus curiositate illectus earundem me ovium
gregi admiscui, temeraria quidem presumptione, quippe qui ob erroris feditatem
in edorum adhuc potius quam ovium numero dignus eram computari. Ibi itaque
audiebam scribam doctum in regno celorum de thesauro suo nova
et vetera proferentem, et vetus scilicet testamentum ad novum referendo et
novum ex veteri idonea satis ratione approbando. Legalium quoque mandatorum
quedam, ut sunt: Non mechaberis; non furtum facies; non falsum testimonium
dices; honora patrem et ma|[74]|trem, ad solam littere
superficiam tenenda esse docebat; quedam autem, qualia sunt: Non arabis in
bove simul et asino; et non coques edum in lacte matris sue,
supervacua quantum ad litteram asserens, ad sensus allegoricos pulcherrima
nichilominus ratione transferebat, tali in hac discretione utens exemplo, ut
scilicet Iudeis tamquam brutis quibusdam iumentis sola in his littera velut
palea contentis, Christiani ut homines ratione utentes spirituali intelligentia
velut dulcissima palee medulla reficerentur. Ego autem episcopum hec et
huiusmodi in populo declamantem tanto avidius ac delectabilius audiebam, quanto
et ea, que de veteris instrumenti memorabat historiis, sepe in hebraicis lecta
codicibus memoriter retinebam. Sciens etiam animalia non ruminantia a lege
inter immunda deputari, quecumque mihi ex illius predicatione audita
placuerant, in ventrem memorie sepius mecum ruminanda transmisi, Christianis
autem ea me, que dicebantur, attentissime audientem magno cum stupore
intuentibus, et num sermo mihi episcopalis placuisset sciscitantibus, partim
minus, partim amplius placere respondi. At illi curiositati mee congratulantes
simulque errorem meum pio affectu miserantes, catholice me unitati devotissime
hortantur adiungi, Iesum suum misericordissimum esse nullumque ad se venientem
repellere affirmantes, iuxta quod ipse in suo testatur evangelio, Eum,
inquiens, qui venit ad me, non eiciam foras. Ad commendandam etiam
gratie huius largitatem apostoli sui Pauli mihi proponebant exemplum, in cuius
honore minor eiusdem civitatis basilica constructa et dedicata |[75]|
erat, dicentes primo eum phariseum et in tantum legis emulatorem fuisse, ut
accepta a principibus sacerdotum auctoritate christi fideles insatiabili
crudelitate persequeretur; sed in medio sceleris huius conatu celestis eum
luminis ictu in terram prostratum, ac desuper accepta a Christo seviendi
interdictoria de Saulo in Paulum, de lupo in ovem, de persecutore in
predicatorem mirabiliter per Dei clementiam commutatum. His et huiusmodi
sermonibus velut quibusdam, ut ita dixerim, precantationibus Christiani me
demulcentes, ad abiciendum onerosum Mosaice legis iugum et suave
Christi suscipiendum, plurimum incitarunt. Processu itaque temporis ex crebris
eorum confabulationibus ad exploranda diligentius ecclesiastica sacramenta
factus alacrior, basilicam non tam adhuc devotus quam curiosus intrabam, quam
antea velut delubrum quoddam exhorrueram. Ubi studiosius omnia perlustrans,
inter artificiosas celaturarum ac picturarum varietates monstruosum quoddam
ydolum video. Cerno siquidem unum eundemque hominem humiliatum 1 et
exaltatum, despectum et evectum, ignominiosum et gloriosum, deorsum
miserabiliter in cruce pendentem, et sursum pictura mentiente venustissimum
velut deificatum residentem. Fateor, obstupui, suspicans huiusmodi
effigies simulachra esse, que vario delusa errore gentilitas sibi dictare
consueverat. Quod etiam vere sic esse, pharisaica mihi quondam doctrina facile
persuaserat. Porro meus ille, cuius supra memini, ped|[76]|agogus
callide quid agerem explorans, ubi totiens Christianorum me conventus
frequentantem et ecclesiarum limina terentem deprehendit, aspere me velut sue
custodie mancipatum redarguit, contestatus se omnes illicite curiositatis mee
ineptias ad aures parentum meorum perlaturum. Ego autem minas et redargutiones
illius tamquam surdus non audiens, tanto cotidie cepte curiositati vacabam,
quanto sub cura degens episcopi ab omni penitus negotio liberrimus eram.
Clericorum etiam sepe scholas ingrediens libros ab eis accepi, in quibus
singulorum elementorum proprietates diligenter considerans et vocabula
sagaciter investigans, cepi subito cum ingenti audientium stupore litteras
sillabis et sillabas dictionibus nullo docente copulare sicque in brevi
scientiam legendi scripturas assecutus sum. Quod ne forte alicui incredibile
videatur, non hoc mihi sed Deo, cui nichil impossibile est, asscribatur.
|