3. De habita cum Roberto abbate Tuitiensi disputatione.
Morabatur eo tempore Monasterii Tuitiensis abbas Robertus nomine, vir
subtilis ingenio, disertus eloquio et tam divinarum quam humanorum peritissimus
litterarum. Hunc ego visum ad disputationis invito conflictum. Qui secundum
|[77]| apostolum paratus omni poscenti se de ea, que in
Christo est, fide et spe reddere rationem, accepta loci et
temporis opportunitate mihi se de omnibus, quibus vellem, tam ratione quam
scripturarum auctoritate Deo auxiliante satisfacturum pollicetur. Tum ego ad
eum ita loqui exorsus sum: »Magnum vos Christiani Iudeis preiudicium facitis,
qui eos ac si canes mortuos execrando et abhorrendo conspuitis, cum legatis,
Deum sibi eos ab antiquo ex omnibus mundi nationibus in populum peculiarem
elegisse, quos solos sancti nominis sui cognitione dignos duceret, quibus
solis perfectissimam iustitie sue regulam, quam servando viverent sanctique,
sicut ipse sanctus est, fierent, non solum edicendo precipere, verum
etiam manu propria in tabulis lapideis conscribere dignaretur. Solis, inquam,
hoc enim illa testatur, que ab ore vestro cotidie ruminatur scriptura, dicens: Qui
annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel; non fecit taliter
omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis. Vos autem nimia divinorum
erga nos beneficiorum cecati invidia pre cunctis mortalibus exosos habetis,
quos Deo honorabiliores et dilectiores omnibus hominibus esse legentes
agnoscitis. Sed esto. Patienter quippe et equanimiter obprobria et irrisiones
hominum sustinemus, dummodo in lege Dei et cerimoniis eius fideliter perseveremus.
Melius quippe est nobis incidere in manus hominum, quam
derelinquere legem Dei nostri. Quid enim magis timendum |[78]| est,
homnium an Dei iram sustinere, ab hominibus conspui an a Deo maledici? In lege
autem divina sic scriptum est: Maledictus omnis, qui non permanserit in
omnibus, que scripta1 sunt in volumine isto. In quibus nimirum
verbis, sicut nostra, que ex lege est, iustitia contra omnes oblatrationes
vestras insuperabili auctoritate defenditur: ita quoque vestra superbia, qua
vos inaniter de legis observatione iactitatis, nobisque eam simplici ut a
patribus nostris accepimus, observatione tenentibus, impie derogatis manifeste
convincitur. Dum enim universaliter dicitur: Maledictus, qui non permanserit
in omnibus, que scripta sunt in hoc volumine, nichil discernitur, nichil
excipitur. Vos autem non legis, ut dicitis, factores, sed plane iudices
eam, quod dictu ridiculosum est, pro velle vestro corrigitis, et quedam quidem
suscipitis, cetera vero vel ut superstitiosa respuitis, vel ut mistica et alio,
quam dicta sunt, modo accipienda stultis et anilibus, quibus cuique placet,
fictionibus depravatis. Stulta plane temeritas et omnino deridenda dementia,
homines velle corrigere, que Deus instituit atque sub terribili maledictione hominibus
observanda mandavit. Cui utique maledictioni vos Christiani obnoxii estis, qui
legis dum esse presumitis iudices, convincimini et prevaricatores. Nam ut
interim unum e pluribus, quod ad cumulum dampnationis vestre sufficiat,
proferatur: cur qui de legis vos observantia extollitis, eidem in
ydola|[79]|tria manifesta impietate repugnatis? Ecce enim, quod
propriis oculis aspexi, grandes in delubris vestris imagines tum pictoria tum
sculptoria arte elaboratas adorandas vobis proponitis; et utinam alterius
cuiuslibet rei, non autem crucifixi hominis similitudinem ad perditionis vestre
cumulum coleretis2).
Cum enim iuxta legis auctoritatem maledictus sit omnis, qui pendet in
ligno, quanto magis vos maledicti estis, qui pendentem in ligno colitis?
Item si, quod alia testatur scriptura, maledictus omnis, qui confidit
in homine et ponit carnem brachium suum, quanto graviori vos maledictionis
sententie subiacetis, qui etiam in crucifixum speratis? Cuius superstitionis
vestre dementiam quia non solum non absconditis, verum etiam, quod maioris est
sceleris, in ea gloriantes peccatum vestrum sicut Sodoma predicatis, unum iam e
duobus, quod placuerit, elige: aut scilicet mihi huius abhominabilis vestre
culture, si quam forte nosti, auctoritatem pretende; vel certe, quod consequens
est, si id non potes, immo plane quia non potes, dampnabilem hunc et sacre
omnino legi contrarium errorem erubescens confitere.«
|