4. Responsio.
Ad hec Robertus: »In omnibus, ait, que mihi utcumque convenienter opposuisse
visus es, nichil omnino deterreor. Siquidem ad defendendam et confirmandam
religionis |[80]| nostre veritatem copia nobis auctoritatum ex ipsis
libris vestris exuberat, quibus velut scuto inexpugnabili communiti ubique
obiectionum vestrarum telis secure et obviare et contraire possimus. Unde et
eandem nostram, quam dicis, ydolatriam pietate et religione plenissimam ac
totius veritatis luce conspicuam iam tibi, si patienter velis advertere,
manifesta ratione ostendam. Crimen ergo ydolatrie, quod nobis conaris
impingere, modis omnibus abhorremus et execramur; unius et veri Dei cultum
fideliter amplexamur. Neque, ut tu calumpniaris, crucifixi vel cuiuslibet rei
imaginem pro numine colimus, sed per crucis formam adorandam nobis Christi
passionem, qua, ut nos de maledicto legis eriperet, factus est
ipse pro nobis in cruce maledictum, pia devotione representamus,
quatenus dum eius mortem per crucis similitudinem foris imaginamur, ipsi quoque
interius ad illius amorem accendamur, et qui eum ab omni penitus peccato
immunem tam ignominiosam pro nobis mortem pertulisse sine intermissione
recolimus, quanta nos multis et magnis peccatis involuti pro illius amore
debeamus perpeti, pia semper cogitatione perpendamus. Ista nostrarum, quas
cernis, imaginum generalis est ratio. Specialiter vero propter simplices et
idiotas imagines sunt adinvente, ut qui passionem redemptoris sui in libris
legendo non possunt agnoscere, ipsum redemptionis sue pretium cruce valeant
demonstrante conspicere. Quod
ergo nobis codices, hoc rudi vulgo representant imagines. Sed ne hic
|[81]| nostre religionis ritus ex humana solum ratione astrui videatur,
etiam ex veteris testamenti auctoritate fulciatur. Quiddam enim huic simillimum
antiqua nobis refert historia. Nam introductis quondam filiis Israel in terram
promissionis, filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manassen ad
sortis sue terram redeuntes, cum ad Iordanis tumulos pervenissent,
infinite ibidem magnitudinis altare construxerunt. Preceperat
autem in lege Dominus, ut filii Israel ad celebrandum sacrificiorum ritum unum
omnes communiter altare haberent in loco, quem ipse ad invocandam maiestatis
sue potentiam elegisset. Qui locus tunc celeberimus1 habebatur in Silo.
Cum itaque hoc factum Rubenitarum et Gaditarum filiis Israel innotuisset,
graviter adversus illos utpote legis prevaricatores commoti, ad puniendam in
eis huius enormitatis audaciam arma corripiunt. Provido tamen usi consilio
interim ab effusione fraterni sanguinis manus continuerunt, donec premissis ad
illos singulis ex singulis tribubus legatis, per eorum explorationem tanti
ausus agnoscerent occasionem. Qui cum venissent, eos, cur contra legis vetitum
in scandalum et in ruinam totius Israelis altare presumpsissent extruere,
redarguentes, huiuscemodi responsum ab eis acceperunt: Fortissimus Deus
Dominus ipse novit, si prevaricationis animo altare hoc construximus, non custodiat
nos, sed in presenti puniat, et si ea mente fecimus, ut holocausta et
sacrificia et victimas pacificas |[82]| super eo imponeremus,
ipse querat et iudicet, et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut
diceremus: Cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Deo Israel? Terminum
posuit inter nos et vos Dominus, o filii Ruben et filii Gad, Iordanem fluvium,
et idcirco partem non habetis in Domino, et per hanc occasionem avertent filii
vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius et diximus:
Struamus nobis altare non in holocausta neque ad victimas offerendas, sed in
testimonium inter nos et vos, et inter sobolem nostram vestramque progeniem, ut
serviamus Domino. Sicut ergo isti altare construxerunt, non ut in eo victimas
et holocausta immolarent, sed ut se suamque posteritatem ad sortem populi Dei
tali testimonio pertinere demonstrarent, ita et nos simili ratione crucem
Christi in magna quidem reverentia propter in se pendentem habemus, cui tamen
divinitatis cultum nequaquam exhibemus; sed sicut illis altare, ita nobis crux
in testimonium fabricatur, quatenus dum in ea redemptionis nostre pretium
pependisse consideramus, per illud nos ad sanctorum societatem et eternam
celestis Ierusalem hereditatem pertinere gaudeamus.« – Sic itaque Robertus
omnibus obiectionibus meis tam pulcherrimis rationibus quam validissimis
scripturarum auctoritatibus obvians, eas velut quandam tetre noctis caliginem
clarissimis responsionum suarum radiis propellebat. Sed miser ego more aspidis
surde et obturantis aures suas suavissime incantationis sue verba auribus
cordis non percipiebam, ac mentua|[83]|libus oculis, quos iudaice
cecitatis caligo obduxerat, lumen veritatis intueri non poteram. Verum quoniam nimis longum est,
omnem nos huius nostre disputationis seriem retexere, partim eam hic attigisse
sufficiat. Nunc susceptum historie descriptionis exequamur negotium.
|