5. Quod eum ad fidem Christi caritas et fides cuiusdam plurimum incitaverit.
Occurrit hoc loco rei
cuiusdam memoria, quam etiam hic inserere dignum existimo, tum scilicet quod
sui dulcedine magnum mihi conversionis prebuit incitamentum, tum etiam quod
perfecte caritatis et fidei non ficte preclarum imitandumque legentibus
conferre potest exemplum. Habebat sepedictus pontifex Ekebertus quendam domus
sue provisorem vocabulo Richmarum, virum, ut mihi satis probatum est, in omni
conversatione sua valde religiosum. Huic die quadam episcopus inter prandendum
dimidiam similam assamque esocis portionem per dapiferum suum, ut dominis moris
est, destinavit. Ille vero, sicut erat homo pietatis affectu plenissimus, que
sibi missa fuerant, ante me, nam iuxta eum sedebam, cum summa caritatis
alacritate deposuit, ipseque pane tantum et aqua iuxta consuetudinariam sibi
religionem contentus permansit. De qua re ego non tantum gratulatus, sed etiam
vehementer ammiratus sum, quod scilicet homo, |[84]| quem prorsus
exlegem et sine Deo putabam, tantam caritatis posset habere virtutem, presertim
erga me, quem simili modo velut sue secte inimicum detestari magis poterat quam
amare, iusta nimirum antique legis censura qua dicitur: Diliges amicum tuum
et odio habebis inimicum tuum. Sed ipse ut vere evangelice legis
discipulus, qua dicitur: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui
oderunt vos, sciebat non tantum ad domesticos sue fidei,
verum etiam ad omnes homines bonum operari. Unde et mihi
indigno sedula sue dilectionis beneficia exhibebat meque blandis assidue
colloquiis exhortando et obsecrando a paterno errore avellere et Christo
lucrifacere satagebat. Sciebat quippe Iacobo apostolo dicente, quod qui
converti faceret peccatorem ab errore vie sue, salvaret animam suam a
morte et operiret multitudinem peccatorum suorum. Verum cum se his
pietatis artibus adamantinam cordis mei duritiam ad obediendum vere fidei
emollire non posse conspiceret, illud de me ratus, quod quodam loco testatur
apostolus, quia inquiens Iudei signa querunt, hanc mihi
constantissime proposuit conditionem, ut si ferrum ignitum nuda, ut fieri
solet, manu in fidei sue argumentum baiolans nullum sensisset incendium, ego de
corde meo totius infidelitatis detersa caligine sacri baptismatis fideliter
subirem remedium; sin autem manus eius adustionis recepisset vestigium, mei
rursum esset arbitrii, quid agere, quid eligere vellem, se vero mihi super hac
re ulterius non suasurum. Hac itaque illius constantissima propositione
gratanti a me animo suscepta, ipse iam |[85]| quasi de mea conversione
securus letissimus redditur presulemque festinanter expetens orat, ut ad
celebrandum hoc fidei spectaculum ferrum exorzizare dignaretur. Sed quia
miserendi mei nondum tempus advenit, ipse contra spem pie
huius petitionis sue effectum non obtinuit. Siquidem episcopus, tametsi magnam
in illo fidei constantiam mirabatur atque laudabat, tamen hanc eius
postulationem non tam piam quam inordinatam esse altiori discretionis sue
perpendens libramine, modesta eum responsione corripuit dicens, eum quidem in
hac re zelum Dei, sed non secundum scientiam habere; huiusmodi
examinationibus Deum nullatenus temptandum esse, quin potius exorandum, ut
ipse, qui omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis vult venire,
quando et quo modo vellet sua misericordissima pietate nodos infidelitatis
dissolvere et ex magistro erroris discipulum veritatis dignaretur efficere.
Ceterum autem, ait, huius rei gratia signum aliquod a Deo tibi nec petendum nec
magnopere exoptandum est, cum utique eius omnipotentie facillimum sit absque omni
miraculo sola occulta gratie sue visitatione convertere, quem voluerit, et
otiosum sit signum, quod visibiliter foris exhibetur, si ipse per gratiam in
corde hominis invisibiliter non operetur. Et multos enim absque signis conversos, innumeros vero etiam post visa
miracula legimus infideles perstitisse. Sciendum, ait, preterea est,
fidem, que miraculis |[86]| persuadetur, vel nullum vel minimum
meritum habere, illam vero, que sine ullo miraculorum incitamento simplici
pietate et pia simplicitate suscipitur, excellentissimi coram Deo meriti
summeque laudis existere, teste fidei ipsius auctore Domino nostro, qui in
evangelio suo regulum infidelitatis arguit, Nisi, inquiens, signa et
prodigia videritis, non creditis, et centurionis fidem, qua priusquam
signum videret, credidit, immo per quam potius signum accipere meruit, adeo sue
laudis preconio extulit, ut nec in Israel tantam fidem invenisse se
diceret. Hinc est etiam, quod post resurrectionem suam Thome infidelitatem, qua
non nisi palpatis suorum cicatricibus vulnerum poterat credere, ex obliquo
commemorans, quia inquit vidisti me, credidisti, quodque
subdendo: beati, qui non viderunt et crediderunt, illorum fidem
commendavit, quos in se per solum predicationis auditum credituros esse
previdit. Sic doctor egregius pactum nostre conventionis, ad cuius effectum
pari utrique aviditate suspensi tenebamur, non episcopali sua auctoritate
prohibendo, sed manifesta rationum veritate dissuadendo diremit. Ut ergo
opusculum hoc pia intentione legentes ex eius lectione non minime utilitatis
fructum consequantur, et in episcopo magne discretionis, in eius autem
dispensatore admirande fidei et precipuum perfecte caritatis imitentur
exemplum, ut, quomodo ipse non me velut perfi|[87]|dum et christiano
consortio indignum execratus est, sed mihi potius ac si conchristiano suo
caritatis ac pietatis opera devotissime communicavit*, ita et illi
simili pietatis studio iudaici seu cuiuslibet erroris hominis nequaquam, ut
quibusdam mos est, conspuentes, abhorreant, sed ut vere Christiani, hoc est
Christi pro suis crucifixoribus exorantis imitatores, benigne ad eos sinum
fraterne caritatis expandant. Quia enim, ut ait ipse salvator, salus
ex Iudeis est, attestante quoque eius apostolo Paulo, quia illorum delicto
salus est gentibus, digna omnino et Deo placita vicissitudo est,
Christianos, quantum possunt, pro illorum salute satagere, ex quibus ipsi
eterne salutis auctorem Iesum Christum meruerunt suscipere. Quod si dilectionem
suam et ad eos iubentur extendere, a quibus perferunt malum, quanto magis ad
illos debent, per quos venit generale bonum? Confirment igitur ad illos
caritatem eorum, quantum valent, necessitatibus communicando ac totius eis
forma pietatis existendo, quatenus quos verbo non possunt, lucrentur exemplo.
Vere enim, sicut quidam ait, exemplo melius quam verbo quisque docetur. Sedulas
quoque ac supplices pro ipsis ad patrem misericordiarum preces
effundant, si forte, ut ait apostolus, det illis Deus penitentiam ad
cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi
tenentur ad ipsius voluntatem. Sed his per digressionem non inaniter, ut
spero, aut inutiliter dictis iam nunc ad exequendum, per ordinem id, quod
cepimus, revertamur.
|[88]
|