8. Qualiter triduano se ieiunio pro sua illuminatione afflixerit.
Ego autem tanto magis de Dei pietate confisus, quanto eam in hac fueram
accusatoris mei ultione expertus, cepi iterum, sicut prius crebris eum precibus
implorare, ut mihi veritatis viam, sicut sancto quondam Danieli somniorum
misteria, nocturna visione dignaretur revelare. Eiusdem etiam Danielis secutus
exemplum pro huius ardentissimi desiderii mei impetratione triduanum Deo devovi
ieiunium. Sciens autem Iudeos et Christianos non eandem ieiunii regulam tenere,
cum Christiani diebus ieiunii hora nona vescentes carnium esu abstineant, Iudei
vero ad vesperam usque perdurantes carnibus et quibuscumque eis vesci licitum
est utantur, ignarus, quid horum magis Deo placeret, indifferenter utrumque
servare decrevi. Itaque et iuxta christianitatis ritum carnibus abstinui,
Iudeorum autem more ad vesperam usque ieiunium protrahens modico pane et aqua
contentus permansi. Ob nimiam quoque desiderii mei aviditatem solito me
maturius sopori tradens, divinam mihi consolationem eo, quo petieram, ordine
sperabam affuturam. Sed frustra. Enim vero peccatis meis exigentibus incassum
nox illa defluxit. Unde licet plurimum dolens, minime tamen in impatientiam
prorupi, quin |[95]| immo ex ipsa dilatione meo crescente desiderio,
iam velut diei prioris parsimoniam tante rei impetratione indignam reputans,
illo die nichil omnino gustare decrevi. Mature quoque, sicut prius, cubitum
vadens, ineffabili desiderio divine visitationis prestolor auxilium. Similiter
autem et nox illa inaniter pertransiens suas quidem secum tenebras detulit, sed
me infelicem horrenda infidelitatis caligine involutum reliquit. Sed nec sic
quidem de Dei consolatione diffisus cepi iterum flebiles coram pietatis sue
oculis preces effundere, ut me tam avida expectatione suspensum voti mei
compotem dignaretur efficere. Porro nimia confectus inedia, estiales
etenim dies erant, cum toto iam corpore deficerem nec abstinentie votum ad
vespertinum tempus differre valerem, intollerabilis carnis defectus paululum me
aque circa meridiem coegit insumere. Itaque nox tertia instabat, ex qua suprema
visitationis mee expectatio dependebat. Sed et ipsa nichilominus sine effectu
pertransiit. Mane autem expergefactus cernensque caliginosam noctem rutilo sole
illustrari, gemebam graviter et ultra quam dici vel credi potest dolebam, quod
tali exemplo a vero sole iustitie Christo non meruissem illuminari. At
Iudei tanta me contra solitum abstinentia macerari videntes suspicati sunt
criminale me aliquod inter Christianos admisisse flagitium, simul et prefati
illius Iudei accusatione fomitem eis huiuscemodi denotationis ministrante. Hec
illorum cognita mihi sucpicio alterius perturbationis causa extitit,
|[96]| sicque cordi meo cumulus doloris accrevit. Qui enim
acceptabiliter et sine querela semper conversatus inter Iudeos fueram, hanc
inter eos infamiam sine confusione ferre non poteram. Verumtamen considerans,
quia misericors Deus grandia plerumque hominibus dare disponens prius eorum in
prece perseverantiam probare et patientiam dilatione solet exercere, resumpta
in hac pusillanimitate animi constantia cepi denuo pro consequendo desiderii
mei effectu ad ostium divine bonitatis lacrimis et precibus indesinenter
pulsare, dicens ei cum propheta: Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et
semitas tuas edoce me, dirige me in veritate tua.
|