9. Quod pro investiganda veritate catholica cum clericis disputatione vacabat.
Iterum ergo cogitanti mihi, quibus studiis ad agnitionem veritatis
attingerem, visum est, ut ecclesiasticos viros ac veteris testamenti
peritissimos expetens de contraria sibi cum eis Christianorum atque Iudeorum
religione haberem collationem, et si ex manifestis legis ac prophetarum
testimoniis sue mihi secte auctoritatem possent ostendere et, quod huic soli,
sicut dicebant, celestis regni aditus pateret, probabiliter affirmare, ego
rationi cedens saluti mee consulerem et paterna, quam emulabar, traditione
postposita approbatam mihi libenter amplecterer veritatem. Itaque religiosis
ecclesie doctoribus et maxime, ut dixi, in veteri testamento exercitatis
cotidie me oportune importune ingerens, meis eos questionibus pulsare non
destiti. Quod |[97]| illi me non intentione conveniende contentionis,
sed studio cognoscende veritatis actitare videntes, suis me disputationibus et
ammonitionibus a sinagoga Sathane segregare et sancte ecclesie
visceribus laborabant incorporare. Cumque multa mihi de Christi adventu ex lege
et prophetis proferrent testimonia, ego soli littere pertinacissime innitens ea
de Christo vel predicta non fuisse contendebam vel, si hec negare non poteram,
sinistra ea qualibet interpretatione pervertebam, aut certe, si neutrum
manifesta conclusus ratione valebam, callida eos tergiversatione per ambages
verborum ad aliam mihi solvendam questionem circumducebam. Nam quia scriba
doctus in lege a meis existimabar, Christianorum assertionibus, quas illi
ut fabulas aniles contempnunt, superari aut concludi confundebar, miser non
considerans hanc confusionem, qua de proprio errore confunderer, Deo placere
eamque mihi non ignominiam, sed gloriam magis adducere. Sic ergo inanis glorie
appetitu velut quodam pessulo aditum mihi veritatis ipse, ne credere possem,
interclusi, iuxta quod in evangelio Iudeis Dominus ait: Quomodo, inquit,
potestis credere vos, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, que a
solo Deo est, non queritis? Verum licet cum clericis disputans eorum
verbotenus assertionibus refragari viderer, quecumque tamen ab eis mihi aperta
ratione et manifesta auctoritate probata fuerant, gratanti animo suspiciebam ac
pulcherrimas, quas de veteri testamento procudebant, allegorias in theca
pectoris diligentissime recondebam.
|[98]|
|