10. Qualiter contra voluntatem et propositum suum
uxorem ducere coactus,
et per eius amorem in pristino errore sit obligatus.
Sed auctor invidie
diabolus, qui me infidelitatis adhuc nexibus irretitum tenebat, ad ecclesiam me
cotidie properantem et verbum Dei, quo contra omnis tirannidis sue munirer
insidias, avidissime audientem conspiciens, et gravi super his meis profectibus
invidia contabescens, antique me fraudis sue armis aggreditur. Qui enim
primo parenti gustum necis per feminam, quique Iob sanctissimo solam ex omnibus
bonis uxorem non ad consolationem, sed ad subversionem reservavit, ipse mihi in
meam ruinam mulierem matrimonio copulavit. Nam veniens ad me Iudeus quidam
Alexander nomine, cuius filiam virginem desponsaram, multum mihi, ut diem
nuptiarum constituerem, monendo, hortando, rogando cepit insistere. Ego autem
incertus adhuc, utrum in Iudaismo perseverarem an ad Christianismum declinarem,
provideque perpendens, quod alligatum me uxori magis oporteret domestice rei
curam gerere quam cotidianis, ut solebam, disputationibus vacare, cogitabam
convenienti interim, si qua possem occasione nuptias differre, donec Deo
miserante, quid mihi potissimum pro anime mee remedio foret agendum, certo
quovis indicio mererer agnoscere. Itaque deliberato apud me consilio respondi,
suum quidem consilium gratanti me animo velut ex caritate descendens suscipere,
cui tamen ad presens minime possem obtemperare, quia scilicet Franciam prius
|[99]| studendi gratia deliberassem adire. At ille, cum sepius animum meum ad suum
temptans assensum inflectere, nichil penitus se proficere pervideret, post preces
et blanditias ad minas et terrores more scorpionis cauda ferientis convertitur.
Coacto siquidem Iudeorum concilio causatus est, pestiferis me Christianorum
confabulationibus in tantum depravatum, ut ad consensum matrimonii nec pio
parentum vel amicorum consilio neque, quod gravius est, legali auctoritate
possem aliquatenus inclinari. Ego a Iudeis, an hec ita se haberent, inquisitus,
coniugium quidem me non omnimodis recusare, sed dispensatorie adhuc id velle
differre respondi, eandem eis, quam et socero meo huius dilationis mee causam
pretendens. Illi in Franciam me velle proficisci audientes et hanc me
occasionem non simpliciter, sicut nec faciebam, preferre suspicantes, unanimi
se mihi omnes consensu opposuere, quoddam hoc apostasie indicium esse nec ad
hoc me propositum studii, sicut dicebam, sed magis appetende christiane
superstitionis amore impulsum protervis vocibus conclamantes. Et quid multa?
Cognita tandem animi mei in suo proposito constantia, unum mihi e duobus
eligendum proponunt, ut scilicet aut remota omni occasione copulando matrimonio
secundum scita legis acquiescerem, vel, si aliud quippiam mihi placuisset,
extra sinagogam eorum fierem. Quod ne leve apud eos esse quisquam fortassis
arbitretur, noverit hoc esse inter Iudeos extra sinagogam fieri, quod apud
Christianos |[100]| ab ecclesia per excommunicationem eliminari. Sed
quia, ut ait scriptura, ubi non est sepes, diripetur possessio, infelix
ego dum merito infidelitatis mee divina protectione circumseptus non extiti,
totius pristine devotionis mee circa inquirendam viam veritatis
possessiunculam diabolo depredante amisi. Ad primam etenim Iudeorum
comminationem ita totus immenso pavore obrigui, ac si ab eorum mihi sinagoga
excluso nulla ulterius cuiuslibet via pateret remedii. Quod et si quis extra
sinagogam salutis esset aditus, tamen quia hunc nec sciebam nec ullis, ut
probaram, conatibus ad perfectam eius indaginem pervenire valebam, tutius mihi
fore arbitrabar in ea traditione, quam ab ipsis quodammodo maternis uberibus suxeram,
finetenus perseverare, quam ad novam quandam religionem nullis mihi signorum
vel rationum argumentis persuasam inconsulte aspirare, presertim cum etiam per
inevitabilem forte errans ignorantiam facilem a pio iudice consequi possem
indulgentiam. Adeo autem in hac dementissima cogitatione evanui et
obscuratum est insipiens cor meum, ut omni pristina intentione postposita
neglectoque ardentissimo, quo antea circa veritatis indaginem flagraveram,
desiderio, sevienti adversum me diabolo perfectam letitiam facerem, et ad
integrum perditioni me tradens, iuxta quod quibusdam a Domino per prophetam
exprobatur, fedus cum morte, et pactum vane securitatis cum inferno
componerem. Sine omni namque retractatione universali Iudeorum parens voluntati
diem eis, in quo nuptialis collocaretur thalamus, designavi. Cui sponsioni mee
tanta illorum exultatio, tanta erga me cunctorum successit gratitudo, ut ad
consensum eorum |[101]| magis me communis omnium attraxerit favor quam
prius terror impulerat. Instante vero nuptialis convivii die, multi illuc non
solum Iudeorum, sed et familiarium mihi Christianorum confluxere, illi quidem,
ut false iocunditati mee condelectarentur, hii vero, ut exitialibus meis
casibus christiano affectu condolentes, eisdem superius pietatis levamen
imprecarentur. Quomodo, inquiunt, miser Iuda, tam cito, tam facile a bono
proposito ad tantum perditionis baratrum dilapsus es? Quomodo manu ad
aratrum missa tam cito retro respexisti? Nos tibi semper monita
salutis dabamus, quibus te aliquando consensurum et in Christum nostre salutis
auctorem crediturum sperabamus; et ecce contra spem nostram tuas potius sequi
concupiscentias elegisti ac desperata salute perditioni te ad integrum
tradidisti. Heu infelix, decepisti nos, et ipse miserabiliter deceptus es. Utinam
enim saperes et intelligeres ac novissima provideres, ut scire
posses, que te manent supplicia, que te, si in hac superstitione permanseris,
estuantis gehenne excipient incendia! Unde iam tibi placeat salutiferum nostre
caritatis consilium, et dum tibi penitentie adhuc patet aditus, omni instantia
tue curam gere salutis, ne si hanc dum agere potes, nolueris, tunc sero
incipias velle, cum non poteris. Quod si fidem Christi toto corde amplexatus
eiusque salutari lavacro fueris regeneratus, plenam tuorum ab ipso erratuum
indulgentiam perfectamque totius, quam investigare ceperas, veritatis
agnitionem consequeris. Licet enim nullum, ut ipse ait, ad se venientem
foras eiciat, illis tamen ad se per fidem revertentibus suam uberius
gratiam impertietur, ad quos solos ab errore suo revocandos missum se a
|[102]| Deo patre profitetur. Non sum, inquiens, missus,
nisi ad oves, que perierunt, domus Israel. Qui ergo prior venit ad te requirendum,
se utique tibi, si recta eum fide et puro corde quesieris, facile prestabit
inveniendum. Huius christiani
exhortationis sue vomere adamantiam cordis mei duritiam conscindere et ad
compunctionis gratiam satagebant emollire. Ego autem saluberrima eorum monita
tamquam surdus non audiebam, quoniam aures, quas in suo evangelio Dominus
requirebat, dicens: qui habet aures audiendi, audiat, aures videlicet
cordis, aures intellectuales non habebam. Et quia spirituali auditu
carebam, ea, que corporali solum aure perceperam, contempnebam; et impletum est
a me, quod scriptum est: Peccator, cum venerit in profundum malorum,
contempnit. Mox vero ubi sum carnis corruptionem expertus, ita mentem meam
lubrica delectatio et copulate mihi coniugis excecavit affectus, ut, quod
extreme desperationis solet esse indicium, ne ipsum quidem gravissimum anime
mee possem sentire languorem. Quia enim nullas ut antea temptationum molestias
sustinebam, utpote qui eisdem enerviter per omnia victus subiacebam, beatum me
in hac falsa vitiorum pace reputans, cepi cum summa illic carnis voluptate
iacere, quo me ante timueram precipitare. Et sicut de coniugatis apostolus: Qui,
inquit, cum uxore est, sollicitus est, que sunt mundi huius quomodo
placeat uxori, et divisus est, per varias mundi curas cepi defluere
nichilque iam eorum, que Dei sunt, querere, sed his solummodo libebat operam
dare, unde sponse mee possem oculis complacere.
|[103]|
|