11. Quomodo post obligationem uxoris rursus circa veritatem sit eius reaccensa
devotio.
Decursis autem tribus mensibus, ex quo letargico hoc anime mee morbo ceperam
laborare, Deo miserante ad cor rediens et quasi de gravi prioris
ignorantie somno expergiscens perpendere cepi, unde per negligentiam cecidissem
et in quantam misere delectationis voraginem devenissem. Et quoniam, ut
legitur, qui apponit scientiam, apponit et dolorem, cepi
in huius miserie mee consideratione gravi compungi dolore, pugno pectus tundere
atque inter crebra suspiria lacrimas ubertim profundere, miserum me et
infelicem profitens, quod propter modicam carnis delectationem in tantum me
perditionis voraginem precipitassem. Ex huius igitur compunctionis gratia
resumpta paululum de larga Dei pietate fiducia cepi superfluas seculi curas ab
animo resecare, carnis concupiscentias continentie freno coartare, et sicut
exhibueram membra mea arma iniquitatis peccato, ita per omnia
eadem studui exhibere arma iustitie Deo. Pristinam vero adhuc de
contraria sibi Iudeorum et Christianorum fide retinens dubietatem, sciensque sine
fide impossibile esse placere Deo, et quia omne, quod non est ex fide,
peccatum est, conari rursum cepi, si quomodo Deo propitio huius de corde
meo ambiguitatis caliginem propellere et vere fidei lumen possem invenire.
Itaque sicut antea peritissimos ecclesie doctores diligenter requirens, sue ab
eis fidei et religionis exigo rationem. Quam eis copiosissime |[104]|
mihi ex multis scripturarum testimoniis et variis veteris testamenti figuris
reddentibus, ego dum ordine prepostero fidem intellectu volebam prevenire, ad
ipsum, qui fidei merito comparatur, intellectum nullatenus valebam pervenire,
secundum vocem prophete dicentis: Nisi credideritis, non intelligetis.
Quadam vero die contigit me cum nominato quodam magistro disputationis inire
conflictum. Cumque in longum sermone protracto nullus a me eorum, que
probabiliter ab illo dicebantur, extorqueri posset assensus, unus assidentium
illi clericorum obstinatam cordis mei cernens duritiam: Cur, inquit, o
magister, cur frustra niteris? Quid in ventum verba fundis? Quid arene
semina mandas? Scis equidem, teste apostolo, usque in hodiernum diem, cum
legitur Iudeis Moyses, velamen positum est super cor eorum. Hoc
audiens et, unde verbi huius occasio tracta foret, optime tamquam in veteri testamento
exercitatus intelligens, vehementer expavi, reputans ne forte, sicut filii
quondam Israel clarificatam in monte Moysi faciem non nisi velo mediante
quibant aspicere, sic ego misticum Mosaice legis intellectum nequaquam, velut
interpositis quibusdam carnalium figurarum umbris, clara mentis acie possem
attingere. Rursus itaque anxius estuare cepi, nescius quid agerem, qualiter hoc
a corde meo velamen removerem, ut revelato mentis oculo claram veritatis lucem
intueri possem. Ad patrem ergo luminum contrito et humiliato
corde confugio flebilesque in conspectu bonitatis eius preces prosterno,
clamans cum |[105]| psalmista: Revela oculos meos, et considerabo
mirabilia de lege tua. Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et
custodiam illam in toto corde meo. Et quia Christianis docentibus magnam
esse sancte crucis virtutem agnoveram, frequenter cor meum signo eiusdem crucis
consignabam, efficacissimum illius esse sperans auxilium ad hoc a me velamen
perfidie removendum. Sed quid ille sevissimus et mille artium hostis ageret,
cum me, quem per infidelitatis laqueos adhuc sub tirannidis sue ditione captivum
tenebat, tali adversum se presidio armari conspiceret? Vel quando suum a
se mancipium, quod iustis tenebat legibus, liberum pateretur abscedere, qui
ipsos etiam Domini sui servos, fideles scilicet quosque, impia et illicita non
cessat crudelitate persequendo captivare? Igitur quo minus cautum facilius
posset seducere, in angelum se lucis transfiguravit, dum me non aperta
iam fronte, sed subtili fraude oppugnandum expetiit. Mandata quippe legis ad
memoriam mihi cepit reducere, inter que et hoc Iudeis preceptum fuerat, ut in
nullo penitus immundos ac Deo execrabiles gentium ritus imitarentur, ne, quos
sibi Deus ex omnibus nationibus in populum peculiarem elegerat,
illarum superstitionum in aliquo participes aut consimiles viderentur. Quod
ideo callidissimus hostis fecisse credendus est, ut intentionem meam eo
facilius a proposito suo retraheret, quo per hoc me legis prevaricatorem esse
ostenderet. Nam ita factum
est. Cepi quippe instinctu diabolico graviter super hoc facto velut divine
legis transgressor propria redargui conscientia et pro consequenda huius,
|[106]| ut putabam, enormitatis indulgentia districta me lacrimarum et
ieiuniorum castigare penitentia. Post hec autem ab hac dementia ad mentem
rediens et hanc penitentiam non placationis, sed magis offensionis esse
deprehendens, cepi iterum huius ignorantie mee errorem deflere et ea, qua
prius, instantia crucis me cordetenus signo munire. Sed heu! nullam eius
merui sentire remedium, cuius vitali pretio me nondum de maledicto legis agnovi
redemptum. Et quid agerem? Totius
ab animo consilii et auxilii spes fugerat. Rursus ergo lacrime rivatim profluere, rursus ab intimis precordiis
gemitus graves ceperunt erumpere. Dixique contra me: Heu me miserum,
quid faciam? Quo fugiam? Que mihi de reliquo poterit spes esse salutis, cum
neque Iudeus perfecte sim neque Christianus? Si talem me ultima vite mee dies
repente tamquam fur veniens comprehenderit, quo ibo? Utique peribo.
Tanta vero cordis mei fuit amaritudo, ut etiam lingua tacente melius vultus
ipse maciei sue ac squaloris demonstraret indicio. Omnes namque, qui de magnis
me ortum natalibus et tam legis scientia quam rerum sufficientia pollere
noverant, tanta me subito contra morem macie confectum videntes eo magis
obstupebant, quo nullis me aliquando quorumlibet incommodorum molestiis
pulsatum viderant.
|