12. Quomodo per orationes religiosarum sit illuminatus feminarum.
Ego autem ad Deum, qui solus laborem et dolorem considerat, omni cum
fiducia velut ad turrem fortitudinis confu|[107]|giens effundo
in conspectu eius orationem meam et cordis mei tribulationem ante ipsum
pronuntio, flebili prece deposcens, ut secundum multitudinem dolorum meorum
in corde meo consolationes eius letificarent animam meam et ad educendum me de tenebris
et umbra mortis dexteram sue maiestatis dignaretur extendere,
quem ex propria infirmitate ubique videret defecisse. Quod ergo fideliter ab
illo quesivi, efficaciter obtinere promerui. Prudenter etenim ex interna ipsius
inspiratione considerare cepi, quod sicut servilis aliqua persona, perdita
domini sui gratia, non ad eam ulterius nisi eiusdem domini pro se
intervenientibus amicis valet reverti, ita nec ego nisi sancte ecclesie fultus
intercessionibus Christi possem gratiam promereri. Cogitanti itaque mihi, cuius
me potissimum orationibus velut maioris apud Deum meriti commendarem, duarum
sororum occurrit memoria, que apud Coloniensem civitatem iuxta beati Mauricii
monasterium pro Deo incluse celibem simul vitam ducebant, quarum una Berta,
altera Glismut dicebatur, quarum sancta conversatio suavissimum bone opinionis
odorem per totam civitatis illius diffuderat viciniam. Harum patrociniis me sperans
plurimum posse apud Deum adiuvari, ad ipsas omni cum festinatione perrexi
eisque, quantis temptationum stimulis perurgerer, multis cum lacrimis aperui,
et ut pro mea illuminatione suas ad Deum preces dirigere dignarentur,
|[108]| suppliciter exoravi. Ille, ut erant totius pietatis et
compassionis plene visceribus, largas super tantis miseriis meis lacrimas
profundentes tam diu indefessas se ad Deum pro me supplicationes fusuras esse
voverunt, donec optatam superne gratie consolationem mererer accipere. O quam
vera est illa Iacobi apostoli sententia: Multum valet deprecatio iusti
assidua! Haud multo enim post tempore meritis ipsarum et precibus tanta
repente cordi meo christiane fidei claritas infulsit, ut ab eo totius pristine
dubietatis et ignorantie tenebras penitus effugaverit, congrua nimirum
vicissitudine, ut per feminam lapsum femine precibus sublevarent. O vos ergo
devote et sancte mulieres, quecumque ista legeritis vel lecta audieritis,
preclarum imitandumque in his beatis feminabus orandi exemplum accipite,
scientes orationes vestras quanto quietiores, tanto esse sinceriores tantoque
esse ante Dei conspectum ad impetranda quelibet efficaciores. Ecce enim me,
quem ad fidem Christi nec reddita mihi a multis de ea ratio nec magnorum potuit
clericorum convertere disputatio, devota simplicium feminarum attraxit oratio.
|