Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hermannus quodam Judaeus
De conversione sua

IntraText CT - Text

  • 13. Qualiter in fide profecerit.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


13. Qualiter in fide profecerit.

Inventa igitur per gratiam Dei una pretiosa catholice fidei margarita, cepi evangelici illius negotiatoris exemplo temporalia cuncta in illius amore contempnere, ut eius iocundissima et saluberrima ditari mererer possessione. Ab omnibus igitur me, in quantum potui, curis expediens, adeo ut more totius impatiens vix domi cibum caperem, |[109]| sanctorum basilicas magna cum devotione frequentare ac verbo Dei audiendo tam cordis quam corporis auditum cepi delectabiliter accommodare. Porro occulte hoc agebam, quia Iudeorum persecutionem velut infirmus adhuc et tener in fide sicut ille Nichodemus, qui venit ad Iesum nocte, metuebam. Itaque cum eodem audiens Nichodemo Dominum in evangelio suo terribiliter intonantem: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei, cepi regenerationis huius lavacrum tanto ardentius desiderare, quanto sine eius remedio nullatenus me iuxta hanc Domini vocem celeste regnum constabat posse introire.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License