14. Qualiter
fratrem suum a Iudaismo retraxerit, et quomodo Iudei
adversus eum conspiraverint.
Sciens autem preceptum fuisse a Domino filiis Israel exituris de Egipto, ne
vacui exirent, sed egredientes Egiptum spoliarent, nolebam et ego tali doctus
exemplo de Egipto, tenebris videlicet iudaice infidelitatis, vacuus exire, sed
aliquam inde non auri et argenti seu pretiosi cuiuslibet indumenti, sed
rationalem predam abducere, que summi regis templum non solum adornaret, sed et
esse mereretur secundum illud Pauli apostoli: Templum Dei sanctum est, quod
estis vos. Habebam enim septennem Maguntie fratrem de patre, non de matre,
quem ardenti desiderio divine mecum gratie per lavacrum regenerationis fieri
optabam coheredem, quatenus quam non habueramus carnaliter nascendo, unam
haberemus simul matrem ecclesiam spiritualiter renascendo. Videntes autem Iudei
sue me |[110]|| ex more sinagoge numquam interesse, cuius antea
tantopere, sicut in precedentibus agnosci potest, amittere timueram
communionem, animadverterunt non levem esse huius tam inopinate mutationis
occasionem. Positis ergo mihi
insidiis vias omnes actusque meos curiosius explorare ceperunt. Quem cum
cotidie nichil pene aliud agere quam ecclesiasticis vacare disciplinis
deprehendissent, in tantum omnes adversum me zelum exarsere, ut, si qua eis
efficiendi sceleris facultas occurrisset, propriis me non timuissent manibus
lapidare. Sed perfidie ac malignitatis sue tenebris excecati parricidali
crimine, quod per se perpetrare non poterant, ad dampnationis sue augmentum et
alios involvere satagebant, nec habituri effectum sceleris, in solum se precipitabant
reatum voluntatis. Comperto siquidem, quod Maguntiam proficisci disponerem, in
unum adversum me convenerunt cogitantes, ut scriptum est, consilia,
que non potuerunt stabilire. Nam litteras hebraice scriptas per Wolkwinum
quendam regine Rikenze capellanum Iudeis Maguntiensibus me ignorante
destinaverunt, quarum hec summa fuit, ut scilicet me tamquam perfidum et
apostatam comprehenderent et secundum legalis censure rigorem pena condigna
multarent. Sed sicut ait apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos?
Ipse igitur, qui dissipat consilia |[111]| gentium et
reprobat consilia principum, illorum suo nutu dissipans consilium ab eorum
non solum me laqueo potenter liberavit, verum etiam pium, quod circa lucrandum
fratrem meum conceperam, desiderium misericorditer effectui mancipavit.
|