16. Quod veniens Wormatiam fiducialiter Christum in sinagoga Iudeorum
predicaverit.
Tunc ergo psalmiste cum inenarrabili concinens tripudio: Anima nostra
sicut passer erepta est de laqueo venantium, laqueus contritus est et nos liberati
sumus, tam fortiter in amore catholice fidei ac religionis cepi fervere, ut
omni pusillanimitatis mee foras per caritatem misso timore,a
Christum Dei virtutem esse et Dei sapientiam non tantum ad
iustitiam credere et ore ad salutem confiteri, verum etiam inimicis
eius Iudeis constanter et libere predicare auderem. Nam veniens Wormatiam, ubi
germanum |[113]|| fratrem vocabulo Samuelem habebam, Iudeorum
sinagogam die, qua illo convenire solebant, introivi eosque Gamalielis sui
superstitiosa super vetus testamentum commenta legentes audivi. Moxque divino
fervore accensus magnaque cum fiducia et oris gratia propheticam cum ipsis
disputationem ingressus, cuius fidei essem quantumve ex multis mecum
Christianorum de ortodoxa fide disputationibus profecissem, opportune ibi
demonstravi, dum contra stultas et aniles, quas idem illis Gamaliel de
scripturis conflixerit fabulas, mellifluam eis spiritualium allegoriarum
dulcedinem eructans, os eorum, quod Christum blasphemando et sancte eius
ecclesie derogando in celum ponere ceca superbia et superba cecitate
presumunt, multis ac validis divinorum eloquiorum auctoritatibus oppilavi.
Quantus itaque putas tunc omnes, que aderant, Iudeos stupor apprehenderit, cum
me paternarum traditionum suarum fortissimum viderent expugnatorem, quarum me
fidelissimum, utpote Iudeum ex Iudeis speraverant esse defensorem? Contra
archisinagogum quoque David nomine et predictum fratrem meum singulare certamen
disputationis arripiens, sacras adversus eos legis et prophetarum paginas diu
versavi, ex quarum sufficientissimis testimoniis christianam fidem defendens et
approbans, omnemb eis contra Christum et sanctam eius ecclesiam
calumpnie aditum interclusi. Illi me Christianis tam pertinaci studio favere
videntes, semi|[114]||christianum vocare ceperunt, tali scilicet mihi
nomine velut callidis illorum persuasionibus male circumvento exprobrantes. Ad
ultimum autem percunctantibus eis, num in omnibus, que adversus ipsos pro fidei
christiane defensione protuleram, mens et lingua concordarent, veritus ego, ne,
si nudam eis veritatem confiterer, ab ereptione fratris mei eorum insidiis
aliquatenus impedirer, ita meum temperavi responsum, ut Christianum me esse
neque negarem neque aperte propalarem: Quoniam, inquiens, cum Christianis
frequenter disputans, subtiles eorum adversum Iudeos maxima ex parte cognovi
argumentationes, idcirco eorum in me volui transfigurare personam, ut tali vos
assertionum mearum edocti preludio circumspectiores ab eis inveniamini
necessitatis articulo. Quam illi responsionem gratanter acceperunt.
|