17. Quomodo Maguntiam perveniens fratrem suum occulte deduxerit.
Post hec Maguntiam veniens abreptum furtive matri puerum clanculo eum ob metum
Iudeorum extra civitatem volebam educere, ubi servum cum equitatura certo
nos in loco iusseram expectare. Sed atrocissimus humane salutis inimicus furtum
istud non suo, sed divino instinctu perpetratum non ad suam, sed ad Dei sortem
intelligens pertinere, illud mihi maligna sue fraudis arte conatus est
impedire. Nam cum transitus urbis illius mihi esset notissimus, ita – quod
dictu mirabile est – oculi mei sunt diabolica illusione obcecati, ut ab hora
diei prima usque ad sextam per omnes civitatis illius plateas oberrans exitum
eius invenire non |[115]|| possem. Lassato et pre lassitudine flente
puero, misertus eius meis eum humeris gestandum superposui; quod multi videntes
velut fatuum me deriserunt Christiani. In magna itaque vultus mei confusione et
incredibili cordis angustia positus, quod unicum mihi patebat refugium, divinum
supplex imploro auxilium clamque fronti mee sancte crucis imprimo signaculum.
Mira res! Portam civitatis, quam totiens girans et regirans primo invenire
nullatenus potui, mox ubi crucis me signo armavi, cassata, que me cecaverat,
diabolica illusione, letus videns agnovi egressusque servum nos cum equis, ubi
mandaveram, prestolantem inveni. Paululum igitur nobis de civitate progressis,
Iudei Colonienses navigio supervenientes, quecumque de me sue professioni
inimica perceperant, civitatis illius Iudeis divulgarunt, quomodo scilicet
Colonie libros cum pecunia apud Christianos abscondissem, eo quod ad eorum
sectam pertinaciter transmigrare decrevissem. Quibus auditis mater pueri
conturbata nimis et conterrita inquiri me undique diligentissime fecit. Sed
minime invento, tota pre nimietate doloris velut insana effecta ad primos
civitatis amarissimo cum eiulatu cucurrit, suum sibi filium furtive surreptum
lugibri voce proclamans. Qui protinus ad comprehendendum me nuntios
destinaverunt. Sed sicut Dei ordinationi nequaquam resistere, ita
nec me eidem ordinationi servientem valuerunt comprehendere. Igitur ego cum
puero profugus cepto pergens itinere ad claustrum, quod Welanheim
dici|[116]||tur, vespertino perveni tempore. Cognito fratres pio
cordis mei desiderio cum magna me letitia et caritate susceperunt. Adhuc autem
nobis vescentibus, ecce nuntius ad investigandum nos ordinatus ante portam
assistens portarium, si Iudeus puerum deducens illo introisset, requisivit. Ille, ut erat homo simplex, nullas
in nuntio suspicatus insidias, simplicem ei prodidit veritatem. Ne igitur
aliquam fratres illi propter me sustinerent molestiam, commendato eis puero, ut
sacris per eos litteris imbueretur, clam inde fugiens ad claustrum, quod
Revengresburg appellatur, deveni. Ubi cum magna a fratribus exultatione
detentus et cathezizatus sum tertio Kalendas Novembris.
|