18. De visione, quam vidit ante baptisma.
Evolutis autem tribus ferme septimanis, posteaquam catecuminus effectus sum,
quarta feria ante dominicum, quo baptizandus fui, diem, vidi somnium sicut visu
ita et relatu dulcissimum. Vidi versus orientem celum apertum,
cuius imaginaria, que mihi per visum apparebat structura, auro purissimo per
totum fuerat ornata. Ubi dominum Iesum sublimi in solio et paterna maiestate
potentissime atque, honorificentissime vidi residentem atque sceptri vice
triumphale sue crucis signum super dextrum |[117]|| humerum tenentem.
Cui, ut mihi videbatur, cum excellentissimis eius amicis assistens ineffabili
contemplationis sue suavitate inestimabiliter delectabar, cum ecce duo amite
mee filii, quorum alter Nathan, alius Ysaac vocabatur, post tergum meum perpeti
gressu transibant, ut ex ipso eorum transitu liquido animadvertentibus daretur
intelligi, illam eis beatitudinem non ad solatium, sed ad supplicium esse
demonstratam, ut eo ipso intus in animo torquerentur, quod illa, quam cernebant,
sanctorum gloria perfrui non merebantur. Ad quos ego conversus sic eos sum
allocutus: O miseri et infelices, numquid non istud, quod super humerum Christi
videtis, crucis signum illam nunc vobis Ysaie ad mentem reducit prophetiam: Cuius
imperium super humerum eius? Huic vos olim de Christo prophetie per meam
exhortationem credere contempsistis, quam ecce ad perpetuam confusionem vestram
impletam aspicitis. Illi vero nimio pavore circumdati vix mihi paucis humili et
suppressa voce responderunt, dicentes: Vera quidem, o nepos, sed nimis heu sero
nobis sunt probata que memoras, quoniam amisso salutaris spatio penitentie sine
spe consequende salutis eterne destinati sumus gehenne. Vix verbum compleverant
statimque de medio facti sunt, impleta in eis scriptura, que ait: Tollatur
impius, ne videat gloriam Dei. Expergefactus itaque et recordatus, quantis
aliquando precibus et lacrimis ieiuniorumque frequentia talem celitus pro mea
illuminatione visionem impe|[118]||trare sategeram, cepi in his que
videram gaudio spirituali superabundare debitasque Deo pro tam suavi visione,
qua in eius fide roborari merueram, grates exsolvere.
|