19. Quomodo baptizatus sit, et quas in ipso baptismo diaboli fraudes
pertulerit.
Venit autem dies dominicus, in quo veterem hominem cum actibus suis
exuendus et novum fueram per lavacrum regenerationis induendus.
Universus itaque Coloniensis civitatis clerus in beati Petri apostolorum
principis basilicam festiva cum exultatione convenit, ubi ad celebrandum salutare
misterium fons fuerat preparatus. Quo circa horam tertiam consecrato ac
regenerandis animabus per invocationem sancti Spiritus fecundato, fidem sancte
Trinitatis ex toto corde confessus in eum magna cum devotione cordisque
contritione sum ingressus. Sed heu, quod dictu grave est, nec in ipso baptismi
articulo ab impugnatione mea fraus destitit inimica. Nam quemadmodum
evangelista teste puer Domini miseratione a demonio liberandus tunc gravius est
elisus, cum ab eo nequam spiritus est exire compulsus, ita nimirum antiquus
hostis graviores contra me tunc impetus fecit, cum per divine institutionis
salutare sacramentum ab eius me rapi tirannide conspexit. Siquidem in ceteris
ac fidem ortodoxam pertinentibus sufficienter pro mea capaci|[119]||tate
imbutus, solum de baptismi trina mersione in nomine sancte Trinitatis exhibenda
ex ministrorum negligentia, immo potius ex insidiantis mihi inimici
fraudulentia edoctus non fueram. Fluenta igitur vivifici fontis ingressus et in
eo semel contra orientem immersus, solam hanc immersionem suffecisse credebam
ad antique vetustatis renovationem. Clerici autem baptisterium circumstantes sepius me mergi debere
clamabant. Sed ego, qui fonte iam recens emerseram, discrete eorum voces
audire vel clare quos mihi faciebant nutus, defluente nimirum hinc inde piloso
capite aqua, videre non poteram. Igitur a facie detersa manibus aqua, quid
vellent audivi, sed magno fontis astrictus frigore eorum primo voluntati non
libenter obedivi. Attamen blanda baptiste mei flexus ammonitione feci quod
faciendum erat pro salute. Ratus itaque hac me secunda tinctione divinis
misteriis satisfecisse, cepi de fonte velle exire. Siquidem pre nimio eius
algore pene totus obrigueram. Sed
clerus magnis rursum vocibus perstrepebat, me ad consummationem sacramenti
etiam versus austrum salutaribus fluentis humiliter debere submitti. Diabolica
ergo fraude circumventus suspicatus sum haberi me ab eis derisui. Unde sicut
ille quondam Naaman Sirus accepto ab Heliseo propheta septies lavandi mandato in
Iordane indignans cepit abire, ita et ego pari dementia magno animi succensus
furore ac more totius impatiens volebam e baptisterio prosilire. Sed Deo
gratias quia etsi se inimicus erexit, non tamen adversum me prevaluit.
Enim vero quemadmodum isdem Naaman suorum flexus ammonitione comitum salutari
prophete consilio |[120]|| obtemperavit, ita blanda religiosorum, qui
aderant, clericorum exhortatio, propulso ab animo meo concepto male suspicionis
contagio, meam in fide pusillanimitatem roboravit. Ut igitur per omnia
veteribus nova liceat comparare, Naaman Iordanicis septies lotus fluentis a
lepra carnis visibiliter est curatus, ego in baptismo per septiformem Spiritus
sancti gratiam invisibiliter sum ab anime lepra mundatus. Illius caro detersis
elefantie sordibus infantis recepit munditiam; me per lavacrum regenerationis
pelle vetustatis exutum in novam peperit ecclesia virgo mater infantiam. In
quo nimirum lavacro sicut vite prioris ordinem, ita et nominis proprietatem
mutavi, quique Iudas antea appellabar, Hermannus nomen accepi. Hanc igitur
gloriosam dextere excelsi mutationem, hanc perdite ovis in humero pii
pastoris ad ovile sancte ecclesie reportationem, quantis non tam clerus quam
universus fidelium populus laudum preconiis extulit, quantis in commune gaudiis
celebravit. Nec immerito. Nam quomodo de conversi peccatoris penitentia populus
gauderet christianus, cui etiam Domino teste plus quam nonaginta novem iustis
angelorum congaudet exercitus? Iudei autem, qui zelum quidem legis, sed non
secundum scientiam habebant, luctu me amarissimo velut perfidum ac perditum
inconsolabiliter plangebant.
|[121]|
|