20. Qualiter post baptismum seculo renuntiaverit et sub ordine canonico divino
se mancipaverit obsequio.
Igitur immundo spiritu de domo cordis mei per lavacrum regenerationis
expulso, metuens ego et valde pertimescens, ne, si rediens eandemque domum,
licet lavacro salutari mundatam Christique sacramentis ornatam,
ab exercitio tamen spiritualis discipline vacantem inveniens, eam
cum peste septemplici gravius quam antea occupaturus intraret
sicque novissima mea peiora prioribus fierent, cura id pervigili
laborabam efficere, quatenus pervasori obfirmata maligno, dignum fieret
habitaculum Christo benigno. Evangelicum itaque audiens preceptum: Si vis
perfectus esse, vade, vende omnia, que habes, et da pauperibus et veni,
sequere me; et illud: Nisi quis renuntiaverit omnibus, que
possidet, non potest meus esse discipulus, cepi hilariter cuncta, que temporaliter
habere videbar, spe et desiderio eternorum contempnere, quatenus laboriosa
mundi sarcina exoneratus per artam, que ad vitam ducit, viam
expedito ac libero possem pede incedere. Discens etiam psalmista dicente bonum
esse et iocundum habitare fratres in unum, ad famosum ac totius
religionis locum Capenbergense videlicet, cuius supra memini, cenobium velut ad
quendam salutis portum de naufragio mundi huius pelago nudus cum nudo hoste
luctaturus evasi, ibique presentis vite finem et pro|[122]|missionis
future prestolaturus secundum beati Augustini regulam vitam cum habitu mutavi.
Latine quoque lingue addiscende iugem indulgens operam, tantum intra
quinquennium Deo opitulante profeci, ut ad sacros ordines suscipiendos aptum me
caritas fratrum iudicaret benigneque attraheret, cum tamen ego humiliter, ut
iustum erat, sentiens me indignum ad hoc minusque idoneum protestarer
quantumque audebam et decebat modeste reniterer. Deus autem, qui humilibus
semper dat gratiam, inter suos me convivas novissimum videns locum
elegisse, dicere mihi dignatus est: Amice, ascende superius. De qua eius
ego vocatione non in tumore, sed cum tremore, ut scriptum est, exultans,
gradatim ad ordines canonicos ascendi, donec ad sacerdotalis excellentie
dignitatem perveni. Tunc itaque primo visum ante meam conversionem somnium in
prima huius opusculi fronte insertum, quid in me futurum presignaverit,
intellexi, cuius sicut superius promisi, interpretationem explicabo.
|