21. Quod tunc
primum visum in pueritia sua de futura in se Christi gratia
somnium intellexit et eundem qualiter interpretatus sit.
Visionis itaque interpretatio hec esta: Terrenus ille, qui mihi
apparuit, imperator celestem significat regem, de |[123]|| quo
psalmistab: Dominus, inquit, virtutum ipse est rex glorie.
Hic magnum quendam principum habuit, angelum scilicet illum, quem in sue
creationis exordio cunctis angelicis spiritibus nobiliorem condidit et ceteris
omnibus angelorum ordinibus prefecit. Qui videlicet vere tunc est mortuus, dum
se contra Deum superbus erigens dignitatis sue gloria nudatus et de archangelo
diabolus est effectus. His itaque rex regum per suam me gratiam visitare
dignatus, niveum mihi equum obtulit, dum gratiam sacri baptismatis, quo super
nivem dealbarer, concessit. Balteum quoque tradidit, quia virtutem
mihi fluxa carnis desideria restringendi contulit. In septem gravis monete
denariis recte septiformis spiritus dona intelliguntur, que quecumque
impleverint, morum gravitate exornant. Qui cum iam per huius sanctic
Spiritus dona vite ceperit munditia velut argentum examinatum nitere, incipit
etiam aliis de Dei amore et vita eterna suaviter tinnire, quod bene significat
argenti sonoritas. Quod autem hii septem denarii, ne facile perderentur,
marsupio fuerunt inclusi, hoc significare spero, quod collata mihi
misericorditer Spiritus sancti carismata non me derelictura, sed ad devincendas
omnes temptationum molestias et regnum celeste promerendum mecum sint finetenus
permansura. Porro de hoc meo tam felici successu principes indignati sunt, quia
maligni spiritus, quos mundi rectores appellat apostolus, sive Iudei,
qui propter acceptam a Deo legem inter ceteras sibi nationes |[124]||
principatum usurpabant, Christi me gratiam, qua ipsi indigni erant, meruisse
inviderunt. Sed ego nitido illo balteo, id est continentie robore precinctus,
regio equo insedi, quia gratia baptismi in me vacua non fuit, sed
quod equi indicat usus, eam cum Dei adiutorio spirituali exercitio semper excolere
et ad bonum usum inflectere laboravi. Christum quoque regem secutus sum, mundum
et que in mundo sunt contempnendo nec solum mea omnia, verum etiam et
meipsum pro eius amore abnegando, faciens hoc, quod ipse de se testatur: Non
veni, inquiens, facere voluntatem meam, sed eius, qui misit me,
patris. Et bene equo sedens niveo regem sum comitatus, quia Christi vestigia
nemo sequi erit idoneus, nisi eam, quam per equum candidum figurari prediximus,
baptismi gratiam fuerit consecutus. Palatium autem, in quod eum secutus sum, locum conversionis mee arbitror
designare. In quo nimirum clericorum seu quorumlibet religiosorum per
orbem regulariter viventium cenobia, quid nisi quedam summi regis insinuantur
palatia? In his etenim Christus propter vite castitatem et religiosam
conversationem domestice quodammodo et familiariter velut rex in suo palatio
creditur per gratiam inhabitare. Tunc autem ad mensam regis convivaturus
accessi, quando sacrosanctum altaris misterium licet indignus |[125]||
suscepi. Ad mensam vero sedere, est ad altare Christi humiliter accedere. Sed
huius celestis mense quale sit convivium, quam dulces delicie, digne verbis
explicari non potest, sed hoc illi soli noverunt, qui per gratiam Dei experiri
meruerunt. Quale, inquam, fidelis anime sit convivium, ad reverendam altaris
mensam cum integra fide, cum vera cordis humilitate et contritione, cum sincera
mentis devotione accedere et in ea agni immaculati Iesu Christi carnibus
saginari ad sacrosancti sanguinis eius calice inebriari, nemo, ut dixi, nisi
expertus intelligit. Porro olus, quod in mensa regia manducare mihi visus sum,
Christi arbitror designare evangelium. Nam sicut idem olus ex variis fuit herbarum generibus confectum, ita ex
variis preceptis ad vitam eternam pertinentibus Christi constat evangelium. Ad
regale igiturd convivium olus manducare, est sacerdotem dominico altari
assistentem sancti evangelii precepta sollerter atque subtiliter considerando
velut in ore cordis ruminare, pensando scilicet quam humilis, quam devotus,
quam nitidus castitate, quam fervidus caritate debet existere, qui tanti
sacramenti misterium decenter ac Deo acceptabiliter cupit celebrare. Nobiscum
quoque rex Christus epulatur, quia spiritualium profectuum nostrorum dulcedine
pascitur. Dulcem quippe sibi refectionem in corde pio et obsequiis divinis
mancipato existere testatur ipse in apocalipsi: Ecce, inquit, sto ad
ostium et pulso; si quis aperuerit mihi ianuam, introibo ad illum et
cenabo cum eo et ipse mecum. Sed neque ab re hoc esse puto, quod ex
eadem mihi cum rege scutella visus sum manducare. Una itaque scutella catholice
fidei signi|[126]||ficat unitatem. De una ergo scutella olus cum
Christo comedit, quisquis eius cooperante gratia sancti evangelii precepta in
unitate fidei catholice custodit. In qua ergo nunc unitate, sicut huius quondam
felicissime mihi visionis ostensum est presagio, per gratiam Dei consistens
servio ei, ut scriptum est, cum timore et exulto cum tremore. Exulto,
inquam, cum tremore, quia ipsius, qua iam fidelis sum, gratie debeo, ut
gaudeam, et de eius mihi adhuc profundissima et investigabili iudiciorum
abisso, qua nescio utrum amore an odio dignus sim, restat, unde timeam.
Quis enim mortalium quamlibet iustus, quamlibet sanctus, terribilem illam
nostri salvatoris non pertimescat sententiam, qua dicitur: Multi sunt
vocati, pauci vero electi. Confido autem in Domino Iesu, quia qui cepit
in me opus bonum perficiet usque in finem. Siquidem maximam mihi spem promittit futurorum
precedentium magnitudo beneficiorum. Ecce enim misericors et miserator Dominus de
stercore pauperum erexit, et eum cum principibus populi sui collocavit,
cum me de sordidissima iudaice superstitionis et nefandissima secta
misericorditer ereptum, non solum suis fidelibus per unitatem catholice fidei
sociare, verum etiam per sacerdotalis dignitatis gratiam gloriosis mense sue
conviviis pius et misericors dignatus est aggregare. Quis hec, o Domine,
tue circa me indignum pietatis viscera pensare, quis tam immensas bonitatis tue
divitias digne valeat estimare? Spero, Domine, et fideliter de tanta
benignitate presumens credo, quia misericordia tua subsequetur me omnibus
diebus vite mee, |[127]|| cuius tanta iam mihi gratiarum pignora
dignatus es prerogare, pro quibus, ut dignum est, laudes et hostias
iubilationis tibi piissimo illuminatori meo immolare non desino. Sed et vos, quicumque hec legeritis
vel audieritis, congaudete mihi et congratulamini, quia
mortuus fueram et revixi, perieram et inventus sum. Magnificate
igitur Dominum mecum, qui vivit et regnat in secula seculorum. Amen.
|