Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hermannus quodam Judaeus De conversione sua IntraText CT - Text |
|
|
Das Widmungsschreiben - Epistola Hermanni Karissimo filio Heinrico Hermannus, Dei gratia id quod est, sinceram in Christo dilectionem. Solent plerique religiosi tam viri quam femine a me sciscitari, qualiter de Iudaismo ad Christi gratiam conversus sim, vel si que inter ipsa conversionis mee primordia maligni hostis temptamenta pertulerim, sicut et nuper te presente quarundam sancte conversationis feminarum devota petitione coactus sum omnem eius seriem replicare. Non enim ea facilitate conversus sum, qua multos sepe infideles sive Iudeos sive paganos ad fidem catholicam repentina et inopinata mutatione conversi videmus, ut quos heri perfidos dolebamus, hodie fideles et nostros in gratia Christi factos coheredes gaudeamus. At vero mea conversio, gravissimis in eius primordio |[70]| crebescentibus temptationum procellis multisque se ei opponente antiquo hoste insidiis, et longa fluctuatione protelata et maximis tandem laboribus effectui est mancipata. Unde et piis auribus tanto ad audiendum est delectabilis, quanto ex hac ipsa effectus sui difficultate extitit mirabilis. Proinde multorum devotione accensus et tua potissimum, frater karissime, pia exhortatione animatus dignum duxi hanc litteris mandare et per eam inestimabilem gratiam eius, qui me de tenebris vocavit in admirabile lumen suum, tam futuri quam presentis evi fidelibus ad perennem ipsius laudem et gloriam fideliter annuntiare. Explicit epistola. In nomine Domini incipit bone memorie fratris Hermanni quondam Iudei de sua conversione opusculum.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |