TEXTUS
Advertite,omnes
populi,
ridiculum
et audite, quomodo
Suevum mulier
et ipse illam
defraudaret.
Constantie
civis Suevulus
trans equora
gazam portans navibus
domi coniugem
lascivam nimis
relinquebat.
Vis
remige
triste secat mare,
ecce subito
orta tempestate
furit pelagus,
certant flamina,
tolluntur fluctus,
post multaque exulem
vagum littore
longinquo nothus
exponebat.
Nec
interim
domi vacat coniux;
mimi aderant,
iuvenes secuntur,
quos et inmemor
viri exulis
excepit gaudens
atque nocte proxima
pregnans filium
iniustum fudit
iusto die.
Duobus
volutis annis
exul dictus
revertitur.
Occurit
infida coniux
secum trahens
puerulum.
Datis osculis
maritus illi
'De quo', inquit, 'puerum
istum habeas?
dic, aut extrema
patieris.'
At
illa
maritum timens
dolos versat
in omnia.
'Mi,' tandem,
'mi coniux,' inquit,
'una vice
in Alpibus
nive sitiens
extinxi sitim.
Inde ergo gravida
istum puerum
damnoso foetu
heu gignebam.'
Anni
post haec quinque
transierunt aut plus
et mercator vagus
instauravit remos:
ratim quassam reficit,
vela alligat
et nivis natum
duxit secum.
Transfretato
mari
producebat natum
et pro arrabone
mercatori tradens
centum libras accipit
atque vendito
infante dives
revertitur.
Ingressusque
domum
ad uxorem ait:
'Consolare, coniux,
consolare, cara:
natum tuum perdidi,
quem non ipsa tu
me magis quidem
dilexisti.
Tempestate
orta
nos ventosus furor
in vadosas sirtes
nimis fessos egit
et nos omnes graviter
torret sol, at ille nivis natus
liquescebat.'
Sic
perfidam
Suevus coniugem
deluserat;
sic fraus fraudem vicerat:
nam quem genuit
nix, recte hunc sol
liquefecit.
|