|
I. Hieronymus historiam ecclesiasticam scribere volebat.
Qui navali praelio dimicaturi sunt, ante in portu et in tranquillo mari
flectunt gubernacula, remos trahunt, ferreas manus, et uncos praeparant,
dispositumque per tabulata militem, pendente gradu, et labente vestigio stare
firmiter assuescunt, ut quod in simulacro pugnae didicerint, in vero certamine
non pertimiscant. Ita et ego qui diu tacui (silere quippe me fecit, cui meus
sermo supplicium est), prius exerceri cupio in parvo opere, et veluti quamdam
rubiginem linguae abstergere, ut venire possim ad latiorem historiam. Scribere
enim disposui (si tamen vitam Dominus dederit; et si vituperatores mei saltem
fugientem me, et inclusum persequi desierint) ab adventu salvatoris usque ad
nostram aetatem, id est, ab apostolis, usque ad nostri temporis faecem, quomodo
et per quos Christi ecclesia nata sit, et adulta, persecutionibus creverit, et
martyriis coronata sit; et postquam ad Christianos principes venerit, potentia
quidem et divitiis maior, sed virtutibus minor facta sit. Verum haec alias.
Nunc quod imminet explicemus.
|