|
II. Adolescentulus morabatur in Syria Hieronymus.
Maronias triginta fere milibus ab Antiochia, urbe Syriae, haud grandis ad
orientem distat viculus. Hic post multos vel dominos vel patronos, dum ego
adulescentulus morarer in Syria, ad papae Euagrii necessarii mei possessionem
devolutus est. Quem idcirco nunc nominavi, ut ostenderem, unde nossem, quod
scripturus sum.
Erat illic quidam senex nomine Malchus, quem nos Latine « regem » possumus
dicere, Syrus natione et lingua, ut revera eiusdem loci indigena. Anus quoque
in eius contubernio, valde decrepita et iam morti proxima, videbatur. Tam
studiose ambo religiosi et sic ecclesiae limen terentes, ut Zachariam et
Elisabeth de evangelio crederes - nisi quod Ioannes in medio non erat. De his
cum curiose ab accolis quaererem, quaenam esset eorum copula, matrimonii,
sanguinis an spiritus, omnes voce consona sanctos et deo placitos et mira
nescioquae respondebant. Qua cupiditate illectus adorsus sum hominem et curiosius sciscitans
rerum fidem haec ab eo
accepi.
|