|
III. Malchi historia.
« Ego », inquit, « mi nate, Nisibeni agelli colonus, solus parentibus fui.
Qui cum me quasi stirpem generis sui et heredem familiae ad nuptias cogerent,
monachum potius me velle esse respondi. Quantis pater minis, quantis mater
blanditiis persecuti sint, ut pudicitiam proderem, haec res sola indicio est,
quod et domum et parentes fugi. Et quia ad orientem ire non poteram propter
vicinam Persidem et Romanorum militum custodiam, ad occidentem verti pedes
pauxillum nescioquid portans viatici, quod me ab inopia tantum defenderet. Quid
multa? Perveni tandem ad eremum Calchidos, quae inter Immas et Beroeam magis ad
austrum sita est. Ibi repertis monachis eorum me magisterio tradidi manuum
labore victum quaeritans lasciviamque carnis refrenans ieiuniis.
Post multos annos incidit mihi cogitatio, ut ad patriam pergerem et, dum
adhuc viveret mater (iam enim patrem mortuum audieram), solarer viduitatem eius
et exinde venumdata possessiuncula partem erogarem pauperibus, partem
monasterio constituerem - (quid erubesco confiteri infidelitatem meam?) partem
in sumptuum meorum solacia reservarem. Ob hoc clamare coepit abbas meus diaboli
esse temptationem et sub honestae rei occasione latere antiqui hostis astutias.
Hoc esse canem reverti ad vomitum suum; sic multos monachorum deceptos; numquam
diabolum aperta fronte se prodere. Proponebat mihi exempla de scripturis
plurima, inter quae illud, quod initio Adam quoque et Evam spe divinitatis
supplantaverit. Et cum persuadere non posset, provolutus genibus obsecrabat, ne
se desererem, ne me perderem, ne aratrum tenens post tergum respicerem. Vae
mihi misero: vici monitorem pessima victoria reputans illum non meam salutem,
sed suum solacium quaerere. Prosecutus ergo me de monasterio, quasi funus
efferret, et ad extremum valedicens « Video », ait, « te, fili, Satanae notatum
cauterio. Non quaero causas; excusationes non recipio. Ovis, quae de ovili
egreditur, lupi statim morsibus patet. »
|