|
VI. Conservam in uxorem cogitur accipere.Virtus feminae captivae.
O nihil umquam tutum apud diabolum! O multiplices et ineffabiles eius
insidiae! Sic quoque me latentem invenit invidia. Dominus videns gregem suum
crescere nihilque in me deprehendens fraudulentiae (sciebam enim apostolum
praecepisse dominis sic quasi deo fideliter serviendum) et volens me
remunerare, quo fidum sibi magis faceret, tradidit mihi illam conservam mecum
aliquando captivam. Et cum ego refutarem diceremque me Christianum, nec mihi
licere uxorem viventis accipere (siquidem captus nobiscum vir eius ab alio
domino fuerat abductus), herus ille implacabilis in furorem versus evaginato me
coepit appetere gladio. Et nisi festinus brachio tenere mulierem
praeoccupassem, ilico fudisset sanguinem meum.
Iam venerat tenebrosior solito et mihi nimium matura nox. Duco in speluncam
semirutam novam coniugem, et pronubante nobis tristitia uterque detestamur
alterum, nec fatemur. Tunc vere sensi captivitatem meam prostratusque humi
monachum coepi plangere, quem perdebam, dicens: « Huccine miser servatus sum?
Ad hoc me mea scelera perduxerunt, ut incanescente iam capite virgo maritus
fierem? Quid prodest parentes, patriam, rem familiarem contempsisse pro domino,
si hoc facio, quod ne facerem, illa contempsi? - nisi quod forte propterea haec
sustineo, quia patriam desideravi.
Quid agimus, anima? Perimus an vincimus? Exspectamus
manum domini an proprio mucrone confodimur? Verte in te gladium! Tua magis mors
timenda quam corporis est. Habet et pudicitia servata martyrium suum. Iaceat
insepultus Christi testis in eremo. Ipse mihi ero et persecutor et martyr! »
Sic fatus eduxi in tenebris micantem gladium et acumine contra me verso «
Vale », inquam, « infelix mulier; habeto me martyrem potius quam maritum. »
Tunc illa provoluta pedibus meis « Precor », inquit, « te per Iesum, per huius
horae necessitatem rogo, ne effundas sanguinem tuum in crimen meum. Vel si mori
placet, in me prius verte mucronem. Sic nobis potius coniungamur. Etiam si vir
meus ad me rediret, servarem castitatem, quam me captivitas docuit, vel
interirem, antequam perderem. Cur moreris, ne mihi iungaris? Ego morerer, si
iungi velles. Habeto ergo me coniugem pudicitiae et magis animae copulam amato
quam corporis. Sperent domini maritum; Christus noverit fratrem. Facile persuadebimus
nuptias, cum nos viderint sic amare. »
Fateor: obstipui,
et admiratus virtutem feminae coniuge plus amavi. Numquam tamen illius
nudum corpus intuitus sum, numquam eius carnem
attigi timens in pace perdere, quod in proelio servaveram. Transeunt in tali matrimonio dies plurimi. Amabiliores
nos dominis fecerant nuptiae. Nulla fugae suspicio; interdum et mense toto
abibam fidus gregis pastor per solitudinem.
|