| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Hrabanus Maurus Ad Eigilum de libro quem scripserat IntraText CT - Text |
Ad Eigilum de libro quem scripserat
Nullum opus
exsurgit quod non annosa vetustas
expugnet,
quod non vertat iniqua dies.
grammata
sola carent fato, mortemque
repellunt.
preterita
renovant grammata sola biblis.
grammata nempe dei digitus sulcabat in apta
rupe, suo legem cum dederat
populo.
sunt,
fuerant, mundo venient quae forte futura,
grammata haec monstrant famine cuncta suo.