| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Hrabanus Maurus Ad Eigilum de libro quem scripserat IntraText CT - Text |
Dulcissimo Fratri ac Reverentissimo Abbati Grimoldo
Vive, meae vires lassarumque anchora rerum,
naufragio et litus tutaque
terra meo,
solus honor nobis, urbs
tu fidissima semper
curisque
afflicto tuta quies animo.
sintque
licet montes inter cum fluctibus arva
mens
tecum est nulla quae cohibetur humo.
te
mea mens sequitur, sequitur quoque carmen amoris,
exoptans animo prospera cuncta tuo.
qui mihi te notum dedit et concessit amicum
conservet sanum Christus ubique mihi.
ante solum terrae caelique volubile cyclum
praetereant, vester quam quoque cesset amor.
hocque, pater, monui, moneo te iterumque monebo,
sis memor ipse mei, sicut et ipse tui,
ut deus in terris quos hic coniunxit amicos,
gaudentes pariter iungat in arce poli.