Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De carne Christi liber

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. [1] Necesse est, quatenus hoc putas arbitrio tuo licuisse, ut aut impossibilem aut inconvenientem deo existimaveris nativitatem. sed deo nihil impossibile nisi quod non vult. an ergo voluerit nasci (quia si voluit, et potuit et natus est) consideremus. ad compendium decurro. si enim nasci se deus noluisset, quacunque de causa, nec hominem se videri praestitisset: nam quis, hominem videns eum, negaret natum? ita quod noluisset esse nec videri omnino voluisset. [2] omnis rei displicentis etiam opinio reprobatur, quia nihil interest utrum sit quid an non sit, si cum non sit esse praesumitur: plane interest illud ut falsum non patiatur quod vere non est. 'Sed satis erat illi, inquis, conscientia sua: viderint homines si natum putabant quia hominem videbant.' [3] quanto ergo dignius, quo constantius, humanam sustinuisset existimationem vere natus, eandem existimationem etiam non natus subiturus cum iniuria conscientiae suae. quantum ad fiduciam reputas ut non natus adversus conscientiam suam natum se existimari sustineret? quid tanti fuit, edoce, quod sciens Christus quid esset id se quod non erat exhiberet? [4] non potes dicere, 'Ne si natus fuisset et hominem vere induisset deus esse desisset, amittens quod erat dum fit quod non erat': periculum enim status sui deo nullum est. 'Sed ideo, inquis, nego deum in hominem vere conversum, ita ut et nasceretur et carne corporaretur, quia qui sine fine est etiam inconvertibilis sit necesse est: converti enim in aliud finis est pristini: [5] non competit ergo conversio cui non competit fmis.' plane natura convertibilium ea lege est ne permaneant in eo quod convertitur in eis, et ita non permanendo pereant dum perdunt convertendo quod fuerunt. sed nihil deo par est: natura eius ab omnium rerum conditione distat. si ergo quae a deo distant, a quibus et deus distat, cum convertuntur amittunt quod fuerunt, ubi erit diversitas divinitatis a ceteris rebus nisi ut contrarium obtineat, id est ut deus et in omnia converti possit et qualis est perseverare? [6] alioquin par erit eorum quae conversa amittunt quod fuerunt, quorum utique deus in omnibus par non est: sic nec in exitu conversionis. angelos creatoris conversos in effigiem humanam aliquando legisti et credidisti, et tantam corporis gestasse veritatem ut et pedes eis laverit Abraham et manibus ipsorum ereptus sit Sodomitis Loth, conluctatus quoque homini angelus toto corporis pondere dimitti desideraverit, adeo detinebatur. [7] quod ergo angelis inferioris dei licuit conversis in corpulentiam humanam, ut angeli nihilominus permanerent, hoc tu potentiori deo auferes, quasi non valuerit Christus eius vere hominem indutus deus perseverare? aut numquid et angeli illi phantasma carnis apparuerunt? sed non audebis hoc dicere: nam si sic apud te angeli creatoris sicut et Christus, eius dei erit Christus cuius angeli tales qualis et Christus. [8] si scripturas opinioni tuae resistentes non de industria alias reiecisses alias corrupisses, confudisset te in hac specie evangelium Iohannis praedicans spiritum columbae corpore lapsum desedisse super dominum. qui spiritus cum [hoc] esset, tam vere erat et columba quam et spiritus, nec interfecerat substantiam propriam assumpta substantia extranea. [9] sed quaeris corpus columbae ubi sit, resumpto spiritu in caelum. aeque et angelorum, eadem ratione interceptum est qua et editum fuerat. si vidisses cum de nihilo proferebatur, scisses et cum in nihilum subducebatur. si non fuit initium visibile, nec fmis. tamen corporis soliditas erat quoquo momento corpus videbatur: non potest non fuisse quod scriptum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL