Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus De carne Christi liber IntraText CT - Text |
XXIV. [1] Quod enim et alias [Esaias] iaculatur in suggillatione haereticorum ipsorum, et imprimis Vae qui faciunt dulce amarum et tenebras lucem, istos scilicet notat qui nec vocabula ipsa in luce proprietatum suarum conservant ut anima non alia sit quam quae vocatur et caro non alia quam quae videtur et deus non alius quam qui praedicatur. [2] ideo etiam Marcionem prospiciens, Ego sum, inquit, deus, et alius absque me non est. et cum alio idipsum modo dicit, Ante me deus non fuit, nescioquas illas Valentinianorum aeonum genealogias pulsat. et Non ex sanguine neque ex carnis aut viri voluntate sed ex deo natus est, Hebioni respondit. aeque Etiamsi angelus de caelis aliter evangelizaverit vobis quam nos anathema sit, ad energema Apelleiacae virginis Philumenes [filium] dirigit. [3] certe Qui negat Christum in carne venisse hic antichristus est, nudam et absolutam et simplici nomine naturae suae pronuntians carnem, omnes disceptatores eius ferit, sicut et definiens ipsum quoque Christum unum multiformis Christi argumentatores quatit, qui alium faciunt Christum alium Iesum, alium elapsum de mediis turbis alium detentum, alium in secessu montis in ambitu nubis sub tribus arbitris clarum alium ceteris passivum, <alium nobilem alium> ignobilem, alium magnanimum alium vero trepidantem, novissime alium passum alium resuscitatum, per quod suam quoque in aliam carnem resurrectionem adseverant. [4] sed bene quod idem veniet de caelis qui est passus, idem omnibus apparebit qui est resuscitatus, et videbunt et agnoscent qui eum confixerunt, utique ipsam carnem in quam saevierunt, sine qua nec ipse esse poterit nec agnosci: ut et illi erubescant qui adfirmant carnem in caelis vacuam sensu ut vaginam exempto Christo sedere, aut qui carnem et animam tantundem, aut tantummodo animam carnem vero non iam.