Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De carne Christi liber

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXV. [1] Sed hactenus de materia praesenti. satis iam enim arbitror instructam esse carnis in Christo et ex virgine natae et humanae probationem. quod et solum discussum sufficere potuisset--citra singularum ex diverso opinionum congressionem quam et argumentationibus earum et scripturis quibus utuntur provocavimus ex abundanti--uti cum eo quod probavimus quid et unde fuerit Christi caro, quid non fuerit adversus omnes praeiudicaverimus. [2] ut autem clausula de praefatione commonefaciat, resurrectio nostrae carnis alio libello defendenda hic habebit praestructionem, manifesto iam inde quale fuerit quod in Christo resurrexerit.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL