Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De corona militis liber

IntraText CT - Text

  • 2
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

22. [1] Neminem dico fidelium coronam capite nosse alias, extra
tempus temptationis eiusmodi. Omnes ita obseruant a catechumenis 
usque ad confessores et martyras uel negatores.
Videris unde auctoritas moris, de qua nunc maxime quaeritur
Porro cum quaeritur cur quid obseruetur, obseruari
interim constat. Ergo nec nullum nec incertum uideri potest
delictum quod committitur in obseruationem suo iam nomine
uindicandam, et satis auctoratam consensus patrocinio. [2]  Plane, ut
ratio quaerenda sit, sed salua obseruatione, nec in destructionem
eius, sed in aedificationem potius, quo magis obserues, cum
fueris etiam de ratione securus. Quale est autem ut tunc quis
in quaestionem prouocet obseruationem, cum ab ea excidit ?
et tunc requirat unde habuerit obseruationem, cum ab ea desiit ?
quando, etsi ideo uelit uideri ad quaestionem uocare uti
ostendat se non deliquisse in obseruationis destitutione,
nihilominus deliquisse eum constet retro in obseruationis
praesumptione. [3] Si enim non deliquit hodie suscepta corona,
deliquit aliquando recusata. Et ideo non ad eos erit iste tractatus,
quibus non competit quaestio, sed ad illos qui studio discendi
non quaestionem deferunt, sed consultationem. Nam nec semper
quaeritur de isto, et laudo fidem quae ante credidit obseruandum
esse quam didicit. [4]  Et facile est statim exigere ubi scriptum sit
ne coronemur. At enim ubi scriptum est ut coronemur ? Expostulantes 
enim scripturae patrocinium in parte diuersa, praeiudicant 
suae quoque parti scripturae patrocinium adesse debere.
Nam si ideo dicetur coronari licere quia non prohibeat scriptura,
aeque retorquebitur ideo coronari non licere quia scriptura non
iubeat. Quid faciet disciplina ? Vtrumque recipiet, quasi neutrum 
prohibitum sit, an utrumque reiciet, quasi neutrum
praeceptum sit ? -- « Sed quod non prohibetur ultro permissum
est. » -- Immo prohibetur quod non ultro est permissum.




2, 1. capite codd. : -ti Vrs. // martyras A. : -res FNXRB.
uideris A : -rint FXRB -rit quis N // nunc maxime A : cum m. FXRB quam m. N // porro... obseruari FNXRB : quid obseruari A.
2. ut ratio AFXR.12 : sic tamen ut r. NR3B.
desiit codd, : desciit edd. nonnulli.
uti A : ut FNXRB.
3. nec semper Kro. : et semper codd. // credidit A : credit NR3B cedit FXR12.
4. at... coronemur FNXRB: at enim scriptum est A. // expostulantes FNXRB: -lant A.
parti R3 B : -tis FNXR12 deest A.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License