Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De corona militis liber

IntraText CT - Text

  • 3
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

33. [1] Et quamdiu per hanc lineam serram reciprocabimus, habentes
obseruationem inueteratam, quae praeueniendo statum fecit ?
Hanc si nulla scriptura determinauit, certe consuetudo corroborauit
quae sine dubio de traditione manauit. Quomodo
enim usurpari quid potest, si traditum prius non est ? Etiam
in traditionis obtentu exigenda est, inquis, auctoritas scripta.
[2] Ergo quaeramus an et traditio nisi scripta non debeat recipi.
Plane negabimus recipiendam, si nulla exempla praeiudicent
aliarum obseruationum, quas sine ullius scripturae instrumento,
solius traditionis titulo et exinde consuetudinis patrocinio
uindicamus. Denique, ut a baptismate ingrediar, aquam adituri
ibidem, sed et aliquanto prius in ecclesia, sub antistitis manu,
contestamur nos renuntiare diabolo et pompae et angelis
eius. [3] Dehinc ter mergitamur amplius aliquid respondentes
quam Dominus in euangelio determinauit. Inde suscepti, lactis
et mellis concordiam praegustamus, exque ea die lauacro quotidiano 
per totam ebdomadem abstinemus. Eucharistiae sacramentum
et in tempore uictus et omnibus mandatum a Domino,
etiam antelucanis coetibus nec de aliorum manu quam praesidentium 
sumimus. Oblationes pro defunctis, pro nataliciis, annua
die facimus. [4] Die dominico ieiunium nefas ducimus, uel de
geniculis adorare. Eadem immunitate a die Paschae in Pentecosten 
usque gaudemus. Calicis aut panis etiam nostri aliquid
decuti in terram anxie patimur. Ad omnem progressum atque
promotum, ad omnem aditum et exitum, ad uestitum, ad calciatum
ad lauacra, ad mensas, ad lumina, ad cubilia, ad sedilia,
quacumque nos conuersatio exercet, frontem signaculo
terimus.




3, 2. traditio nisi A : traditionis FXR12 traditio non NR3B.
et exinde A : exinde FNXRB.
ebdomadem AFN : hebdomadam RB ebdomodam X.
4. ad calciatum A2 : aut c. A1 et calcia- N et calcea- FXRB.
signaculo AFXR12 : crucis s. NR3B.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License