Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De corona militis liber

IntraText CT - Text

  • 4
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

44. [1] Harum et aliarum eiusmodi disciplinarum si legem expostules
scripturarum nullam leges. Traditio tibi praetendetur
auctrix et consuetudo confirmatrix et fides obseruatrix. Rationem 
traditioni et consuetudini et fidei patrocinaturam aut ipse
perspicies aut ab aliquo qui perspexerit disces. Interim non
nullam esse credes cui debeatur obsequium. [2] Adicio unum adhuc
exemplum, quatinus et de ueteribus docere conueniet. Apud
Iudaeos tam sollemne est feminis eorum uelamen capitis ut
inde noscantur. Quaero legem, apostolum differo. Si Rebecca
conspecto procul sponso uelamen inuasit, priuatus pudor
legem facere non potuit, aut, causae suae fecerit, tegantur
uirgines solae, et hoc nuptum uenientes, nec antequam cognouerint 
sponsos. [3] Si et Susanna in iudicio reuelata argumentum
uelandi praestat, possum dicere : « Et hic uelamen arbitrii
fuit.» Rea uenerat, erubescens de infamia sua, merito abscondens
decorem, uel quia timens iam placere. Ceterum in stadio
mariti non putem uelatam deambulasse quae placuit. Fuerit
nunc uelata semper, in ipsa quoque legem habitus requiro
uel in quacumque alia. [4] Si legem nusquam reperio, sequitur
ut traditio consuetudini morem hunc dederit, habiturum quandoque 
apostoli auctoritatem ex interpretatione rationis. His
igitur exemplis renuntiatum erit posse etiam non scriptam
traditionem in obseruatione defendi, confirmatam consuetudine,
idonea teste probatae tunc traditionis ex perseuerantia obseruationis
[5] Consuetudo autem etiam in ciuilibus rebus pro lege
suscipitur, cum deficit lex, nec differt scriptura an ratione consistat
quando et legem ratio commendet. Porro si ratione lex
constat, lex erit omne iam quod ratione constiterit a quocumque
productum. An non putas omni fideli licere concipere et constituere
dumtaxat quod Deo congruat, quod disciplinae conducat,
quod saluti proficiat, dicente Domino : « Cur autem non et a
uobis ipsis quod iustum iudicatis ? » [6] Et non de iudicio tantum,
sed de omni sententia rerum examinandarum dicit et apostolus :
« Si quid ignoratis, Deus uobis reuelabit», solitus et ipse consilium 
subministrare, cum praeceptum Domini non habebat,
et edicere a semetipso, spiritum Dei habens deductorem
omnis ueritatis. Itaque consilium eius diuini iam praecepti
instar obtinuit de rationis diuinae patrocinio. [7]  Hanc nunc
expostula saluo traditionis respectu, quocumque traditore censetur
nec auctorem respicias, sed auctoritatem, et in primis
consuetudinis ipsius quae propterea colenda est ne non sit
rationis interpres, ut, si et hanc Deus dederit, tunc discas non
an obseruanda sit tibi consuetudo, sed cur.




4, 1. scripturarum FNXRB : -ram A // nullam leges A : nulla legis FXR12 nullam inuenies NR3 B // et consuetudo A : cons. FNXRB.
2. quatinus A : quatenus FXRB quantus N // conueniet AN : -niat FXRB.
3. infamia sua ARB : -mio suo FNX.
legem habitus ANR3B : lege habitum FXR12.
4. in obseruatione AFXRB : in -nem N obseruatione Kro.
5. ratione lex AN : lex ratione tr. FXRB.
iustum A : i. est FNXRB et edd. plures.
6. iudicio codd. : iusti iud. Kro.
et edicere Mar.: et dicere A et quaedam ed. FNRB et quod edicere X // semetipso A : sem. sed et ipse FNXR3B sem. sed et ipsum R12 sem. scilicet et ipse Kro. // consilium A : c. et dictum FN 2 XR12 c. et edictum R3B c. et delictum N1.
7. expostula FNXRB : -lo A // et hanc codd. : et hunc Kro.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License