Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De corona militis liber

IntraText CT - Text

  • 5
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

55. [1] Maior efficitur ratio christianarum obseruationum, cum
illas etiam natura defendit, quae prima omnium disciplina est.
Ideoque haec prima praescribit coronam capiti non conuenire.
Puto autem, naturae Deus, Deus noster, qui figurauit hominem 
et fructibus rerum appetendis, iudicandis, consequendis
certos in eo sensus ordinauit propria membrorum quodam
modo organa: auditum in auribus fodit, uisum in oculis accendit,
gustum in ore conclusit, odoratum in naribus uentilauit, contactum 
in manibus extimauit. [2] Per haec exterioris hominis ministeria
interiori homini ministrantia fructus munerum diuinorum ad
animam deducuntur a sensibus. Quis igitur fructus ex floribus ?
Substantia enim propria, certe praecipua, coronarum flores agri.
Aut odor, inquis, aut color, aut pariter utrumque. Qui erunt
sensus coloris et odoris ? Visus, opinor, et odoratus. Istos sensus
quae membra sortita sunt ? Oculi, nisi fallor, et nares. Vtere
itaque floribus uisu et odoratu, quorum sensuum fructus est,
utere per oculos et nares, quae eorum sensuum membra sunt.
Substantia tibi a Deo tradita est, habitus a saeculo. [3] Quamquam
nec habitus extraordinarius ordinario usui obstrepit : hoc sint
tibi flores et inserti et innexi, et in filo et in scirpo, quod liberi,
quod soluti : spectaculi scilicet et spiraculi res. Coronam, si
forte, fascem existima florum per seriem comprehensorum,
ut plures semel portes, ut omnibus pariter utaris. Iam uero et
in sinum conde, si tanta munditia est, et in lectulum sparge,
si tanta mollitia est, et in poculum crede, si tanta innocentia
est : tot modis fruere quot et sentis. [4] Ceterum in capite quis
sapor floris, quis coronae sensus, nisi uinculi tantum, quo neque
color cernitur neque odor ducitur nec teneritas commendatur ?
Tam contra naturam est florem capite sectari quam cibum
aure, quam sonum nare. Omne autem, quod contra naturam
est, monstri meretur notam penes omnes, penes nos uero etiam
elogium sacrilegii in Deum, naturae dominum et auctorem.




5, 1. praescribit AX : -bet FNRB.
naturae deus deus scripsi : ...ae deus A naturae deus FNXRB naturae dominus deus Rig.
2. ministrantia NR3 B : -ntis R12 -nti FX administrantia A.
quae eorum s. m. Hil. : quorum s. m. codd. // sensuum FNXRB : -sus A.
existima Kro. : -mas codd. deest A.
4. quo A : quia FNXRB.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License