Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De corona militis liber

IntraText CT - Text

  • 6
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

66. [1] Quaeres igitur Dei legem ? Habes communem istam
in publico mundi, in naturalibus tabulis ad quas et apostolus solet
prouocare, ut cum in uelamine feminae : « Nec natura, inquit,
uos docet ? », ut cum ad Romanos, natura facere dicens nationes
ea quae sunt legis, et legem naturalem suggerit et naturam legalem
Sed et in priore epistula naturalem usum conditionis in
non naturalem masculos et feminas inter se demutasse affirmans
ex retributione erroris in uicem poenae, utique naturalibus patrocinatur
[2] Ipsum Deum secundum naturam prius nouimus, scilicet
deum appellantes deorum, et bonum praesumentes et iudicem
inuocantes. Quaeris an conditioni eius fruendae natura nobis
debeat praeire ? Ne illa ui rapiamur qua Dei aemulus uniuersam 
conditionem, certis usibus homini mancipatam, cum
ipso homine corrupit : unde eam et apostolus inuitam ait uanitati 
succidisse, uanis primum usibus, tum turpibus et iniustis
et impiis subuersam. [3] Sic itaque et circa uoluptates spectaculorum 
infamata conditio est ab eis qui natura quidem omnia
Dei sentiunt, ex quibus spectacula instruuntur, scientia autem
deficiunt illud quoque intellegere, omnia esse a diabolo mutata.
Sed et huic materiae propter suauiludios nostros Graeco quoque
stilo satis fecimus.




6, 1. quaeres AR23 B : -rens FNR1 querens X // habes A : habens FNXRB.
priore epistula N : pr. epistola RB pr. epistolae (-le F) AFX pr. epistulae parte Kro.
naturalibus A. : -li usui RB -lium sui FNX.
2. scilicet Oeh. : sed AFNR12 et coni. R2 et scripsit Rig. secundum X Om. R3B // et bonum AN : bonum FXRB.
illa ui scripsi : illa corruptela coni. Kro. illa codd. et edd.
3. intellegere A : intelligere FN intellege XRB // esse a diabolo mutata Rig. : esse ........o mutata A a d. esse m. tr. FNXRB.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License