Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De corona militis liber

IntraText CT - Text

  • 10
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

1010. [1] Ita cum idcirco proponis deorum saecularium commenta
etiam apud Deum deprehendi, ut inter haec coronam quoque
capitis communi usui uindices, ipse tibi iam praescribis non
habendum in communione usus apud nos quod non inueniatur
in Dei rebus. Quid enim tam indignum Deo quam quod dignum
idolo? Quid autem tam dignum idolo quam quod et mortuo? [2] Nam
et mortuorum est ita coronari, quoniam et ipsi idola statim fiunt et
habitu et cultu consecrationis, quae apud nos secunda idololatria
est. Igitur qui careant sensu, illorum erit perinde uti ea re,
cuius careant sensu, atque si abuti eo uellent, si sensu non
carerent. Nulla uero distantia est abutendi, cum ueritas cessat
utendi: cessante natura sentiendi qua uult, quis abutatur, cum
non habeat qua utatur ? [3] Nobis autem abuti apud apostolum
non licet, facilius non uti docentem. Nisi quod nec abutuntur
qui nihil sentiunt, sed uacant totum, et est ipsum quoque
opus mortuum, quantum in idolis, uiuum plane, quantum in
daemoniis ad quae pertinet superstitio. « Idola nationum, inquit
Dauid, argentum et aurum : oculos habent, nec uident, nares,
nec odorantur, manus, nec contrectabunt. » [4] Per haec enim
floribus frui est. Quod si tales edicit futuros qui idola fabricantur
tales iam sunt qui secundum idolorum ornatum quid
utuntur. Omnia munda mundis; ita et immunda omnia immundis.
Nihil autem immundius idolis. -- Ceterum substantiae mundae,
ut Dei res, et hac sua condicione communes usui. -- Sed et ipsius
usus administratio interest. [5] Nam et ego mihi gallinaceum
macto, non minus quam Aesculapio Socrates, et si me odor
alicuius loci offenderit, Arabiae aliquid incendo, sed non
eodem ritu, nec eodem habitu, nec eodem apparatu, quo agitur
apud idola. Si enim uerbo nudo conditio polluitur, -- ut
apostolus docet : « Si quis autem dixerit : hoc idolothytum 
est, ne contigeris », -- multo magis, cum saltitaueris
habitu et ritu et apparatu idolothytorum, contaminatur. Ita et
corona idolothytum efficitur. [6] Hoc enim ritu et habitu et apparatu
idolis immolatur auctoribus suis, quorum eo uel maxime proprius
est usus, ne in communionem possit admitti, quod in Dei rebus
non inuenitur. Propterea apostolus clamat : « Fugite idololatriam ! » 
Omnem utique et totam. [7] Recogita siluam et quantae
latitant spinae. Nihil dandum idolo; sic nec sumendum ab
idolo. Si in idolio recumbere alienum est a fide, quid in idoli
habitu uideri ? Quae communio Christo et Beliae ? Et ideo
fugite. Longum enim diuortium mandat ab idololatria.
In nullo proxime agendum : draco etiam terrenus de
longinquo homines spiritu absorbet. [8]  Altius Iohannes :
« Filioli, inquit, custodite uos ab idolis! »; non iam ab idololatria
quasi officio, sed ab idolis, id est ab ipsa effigie eorum. Indignum
enim ut imago Dei uiui imago idoli et mortui fias. Vsque adhuc
proprietatem istius habitus et ex originis censu et ex superstitionis
usu idolis uindicamus, ex eo praeterea quod, dum in rebus Dei non
refertur, magis magisque illorum deputatur in quorum et anti quitatibus 
et sollemnitatibus et officiis conuenitur. [9]  Ipsae denique
fores et ipsae hostiae et arae, ipsi ministri ac sacerdotes
eorum coronantur. Habes omnium collegiorum sacerdotalium
coronas apud Claudium. Sed et illam interstruximus distinctionem 
differentium rationalium et inrationalium eis occurrentem
qui communionem in omnibus de quorundam exemplorum 
occasione defendunt. [10]  Ad hanc itaque partem causas iam
ipsas coronarias inspici superest, ut, dum ostendimus extraneas
immo et contrarias disciplinae, nullam earum rationis
patrocinio fultam probemus, quo posset habitus huiusmodi
quoque communioni uindicari, sicut et quidam quorum exempla
nobis obiectantur.




10, 1. commenta FNXRB : ornamenta A.
communione FNXRB : -nem A // indignum... dignum Vrs. : dignum... indignum codd.
2. quoniam A : uel quoniam FNXRB.
cuius careant sensu A. : c. carent s. N c. s. careant F c. s. carent XR12 c. s. carerent R3B // abuti eo A : abuti FNXRB.
abutendi codd. : utendi et ab. Kro.
3. uacant Kro. : uacat codd.
nares A : n. habent FNXRB.
sed et ipsius A. : sed ipsius FNXRB.
5. conditio codd.: dei c. Kro. // cum saltitaueris habitu A : cum habitu FNXRB // idolothytorum ARB : -thutorum F -thitorum X ydolotitorum N idolothytarum Kro. ex codd. det.
6. auctoribus AFXN : auto- RB a culto- Kro.
sic codd. : sicut Kro. deest A.
longum codd. : longe longum Kro. // etiam AFXRB : enim N // spiritu AB: -tus FNXR.
fias A : fiat FNXRB.
ex eo ARB : et eo FNX // magisque secl. Kro. // et antiquitatibus FNXRB : antiq. A.
et ipsae hostiae A : ipsae ho. FNXRB // ac A : et FNXRB // differentium A : -tiae FNXRB.
10. quo posset Iun. : quod p. codd. // huiusmodi A : eiusmodi FNXRB.
et quidam : post et lac. signauit Kro.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License