Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De corona militis liber

IntraText CT - Text

  • 8
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

88. [1] Tene interim hunc finem, dum incursum quaestionis excutio.
Iam enim audio dici et alia multa, ab eis prolata quos saeculum
deos credidit, tamen et in nostris hodie usibus et in pristinorum
sanctorum et in Dei rebus et in ipso Christo deprehendi, non alias
scilicet homine functo quam per communia ista instrumenta
exhibitionis humanae. Plane ita sit, nec antiquius adhuc in
origines disceptabo. [2] Primus litteras Mercurius enarrauerit :
necessarias confitebor et commerciis rerum et nostris erga
Deum studiis. Sed et si neruos idem in sonum strinxit, non negabo
et hoc ingenium eius sanctis fecisse et Deo ministrasse, audiens
Dauid. Primus medellas Aesculapius explorauerit : meminit
et Esaias Ezechiae languenti aliquid medicinale mandasse,
scit et Paulus stomacho uinum modicum prodesse. Sed et
Minerua prima molita sit nauem : uidebo nauigantem Ionan
et apostolos. [3] Plus est quod et Christus uestitur; habebit etiam,
paenulam Paulus. Si et uniuscuiusque suppellectilis et singulorum 
uasorum aliquem ex diis saeculi auctorem nominaris,
agnoscam necesse est et recumbentem in lectulo Christum, et
cum peluem discipulorum pedibus offert, et cum aquam ex
urceo ingerit, et cum linteo circumstringitur, propria Osiridis
ueste. [4] Huiusmodi quaestioni sic ubique respondeo, admittens
quidem utensilium communionem, sed prouocans eam ad
rationalium et inrationalium distinctionem, quia passiuitas fallit
obumbrans corruptelam conditionis qua subiecta est uanitati.
[5] Dicimus enim ea demum et nostris et superioribus usibus et Dei
rebus et ipsi Christo competisse, quae meras utilitates et certa
subsidia et honesta solacia necessariis uitae humanae procurant,
ut et ipso Deo inspirante dantur, priore prospectore et instructore 
et oblectatore, si forte, hominis sui ; quae uero
hunc ordinem excesserunt, ea non conuenire usibus nostris,
praesertim quae propterea scilicet nec apud sanctum ullum nec
in Dei rebus nec in conuersationibus Christi recognosci est.




8, 1. hunc finem A. : hc fidem N hanc fidem FXRB.
homine A : -nem FNXRB // origines A : -nem FNXRB.
2. enarrauerit FNXRB : -uit A exarauit Gom. exarauerit coni. editor Corporis Christianorum.
eius Kro. : eum A2 cum A1 RB tum F tum uel cum NX // medellas AN : medelas FXRB // explorauerit FNXRB : -uit A // meminit A : -ni FNXRB // esaias A : -am XRB ysaiam F ysayam N.
3. uestitur A : -ietur FNXRB // uasorum A : uasculorum FNXRB.
agnoscam FNXRB : -cant A.
5. superioribus A : -orum FNXRB // procurant A : -rent FNXRB.
inspirante dantur Kro. : ....irante dantur A inspirata credantur FNXRB // excesserunt A : -rint FNXRB.
sanctum ullum Thö. : saeculum codd. in A non liquet.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License