Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De corona militis liber

IntraText CT - Text

  • 12
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

1212. [1] Sed et de corona prius dicamus. Laurea ista Apollini uel Libero
sacra est, illi ut deo telorum, huic ut deo triumphorum. Sic docet
Claudius, [2] cum et myrto ait milites redimiri solere: Veneris enim
myrtus, matris Aeneadarum, etiam amiculae Martis, per
Iliam et Romulos Romanae. Sed ego Venerem non credo
ex hac parte cum Marte Romanam, qua pelicis dolor est.
Cum et olea militia coronatur, ad Mineruam est idololatria,
armorum aeque deam, sed et pace cum Neptuno inita ex hac
arbore coronatam. In his erit serti militaris superstitio, ubique
polluta et polluens omnia. Quae iam polluantur et causis. [3] Ecce
annua uotorum nuncupatio : quid uidetur ? Prima in principiis,
secunda in capitoliis. Accipe, post loca, et uerba : « Tunc tibi,
Iuppiter, bouem cornibus auro decoratis uouemus esse futurum. » 
Cuius sententiae uox est ? Vtique negationis. Etiam
si tacet illic christianus ore, coronatus capite respondit.
Eadem laurea in donatiui dispensationem denuntiatur. Plane
non gratuita [4] idololatria, aliquibus aureis uenditans Christum,
ut argenteis Iudas. Hoc erit « Non potestis Deo seruire et
mammonae », mammonae manum tradere et Deo absistere ?
Hoc erit « Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae Dei
Deo », nec hominem Deo reddere et denarium Caesari auferre ?
Triumphi laurea foliis struitur an cadaueribus ? lemniscis ornatur
an bustis ? unguentis delibuitur an lacrimis coniugum et matrum?
Fortasse quorundam et christianorum : et apud barbaros
enim Christus. [5]  Qui hanc portauerit in capite causam, nonne et
ipse pugnauit ? Est et alia militia, regiarum familiarum. Nam et
castrenses appellantur, munificae et ipsae sollemnium Caesarianorum. 
Sed et tu proinde miles ac seruus alterius, et si duorum,
Dei et Caesaris, certe tunc non Caesaris, cum te Deo debes,
etiam in communibus, credo, potiori.




12, 1. dicamus A2 : dicam A1 FNXRB // sacra AN: sacrata FXRB.
romulos R3B : -lus FNXR12 -lus et A // romanae Kro. : -ni ANR3B romam FR12 rhomam X // qua FNXRB : quae A.
pace Iun. : paci AFNXR12 pacem R3B // inita Iun. : initae Kro. initiae A incite F ineite XR12 inisse R3B mente N // polluantur codd. : -atur Lac.
respondit FNXRB : -dens A. -det Mar. // dispensationem A : -ne FNRB om. X.
4. absistere codd. : ads- Kro.
an cadaueribus Rig. : a cadeueribus A hanc aduerbis FNXRB // ornatur Rig. : -tus A in ornatura FNXR12 inoratur R3B.
5. et tu FNXRB : tu Kro. om. A // alterius A : alterius es FNXRB.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License